Une analyse très fine par Peter Kruschwitz de l’épitaphe de Pieris, retrouvée à Salona/Solin en Dalmatia. Le texte, composé d’une introduction suivie de vers en distique élégiaque, décrit la famille de la jeune fille et les liens qui unissent chacun de ses membres.
(CIL III 2609 (cf. p. 1032, 1037, 1635) = III 2964 = III 9418 = III 13895 = CLE 1141):
Vitalis
Pieridi
L(uci) Pomponi Pietatis ver(nae)
b(ene) m(erenti).
Pieris hoc tumulo tegitur de matre Venusta
sexto nata loco quae fuit a reliquis.
nondum viginti iuvenis compleverat annos,
quoi quoque virginitas nuper adempta fuit,
grataque florebat cunctis mortalibus aetas,
quam Fors ad superos noluit esse diu.
non pudor huic aberat, pietas non grata parenti,
non amor in fratres eius avarus erat,
cara fuit mater, fuerant caraeque sorores,
et pia coniugio grataque semper erat,
invita Pieridi cum venit letifer(a) hora,
qua cubuit molli languida saepe toro.
hanc Atropos rapuit Lachesisq(ue) et tertia Clotho:
infelix mater tollit ad astra manus
incusatque deos, incusat denique Parcas
quae vitam pensant quaeque futura canunt.
implerunt fratres magnis mugitibus auras,
et cuncti flebant, nec minus ante rogum.
haec fuit at tumulum miserae vox ultima matris,
ossa simul vidit tabida Pieridis:
‘hanc humus excepit, leviter precor illa prematq(ue)
infantem ex utero quae quoque sustinuit’.
coniunx Pieridi supremum munus amatae
hunc titulum scripsit pro pietate sua.
Analyse : https://thepetrifiedmuse.blog/2017/01/21/when-harmony-disintegrates/