Textes latins construits : Les phénomènes naturels

Textes latins construits : Les phénomènes naturels

Les crues du Nil (phénomènes naturels / Egypte / Sciences)

De incrementis Nili multum ac diu disputaverunt antiqui philosophi. Rarae sunt aut nullae in Aegypto pluviae. Quotannis terra, fervido vento siccata, squalida est atque nuda. Sed tum Nilus intumescit, et mox lutosus ac turbidus fluit ; exundat et arenoso solo aquam inducit atque terram. Itaque in siccis locis limum relinquit ; agros igitut inundat atque oblimat. Mira tum est Aegypti figura : latent enim agris sub aqua ; oppida modo exstant. Post diluvium agricolae semina terrae credunt, ac brevi frumenta vastos campos tegunt. Aegyptus igitur est quasi donum Nili.

———-

Le printemps et l’été (phénomènes naturels / division du temps)

Cessavit hiems, hominibus pecudibusque ingrata. Incepit novum anni tempus. Terram aquilone vento diu nudatam gramen et flores vestiunt. Flumina diu frigus impedivit ; nunc libera campos permeant. Vomere agricola terras secat et dat semina terrae. Pecora solis lux et nova herba delectant, pastoresque laeti clamoribus nemora personant. Deinde in locum veris aestas venit. Fruges terram operiunt et sedulorum agricolarum oculos delectant. Lumine campos sol illustrat et calore fecundat.

———-

Le jour et la nuit (phénomènes naturels / division du temps)

Dierum noctiumque spatia varia sunt in variis terrae regionibus. Aestatis dies sunt longi, noctes breves ; hiemis dies breves, noctes longae sunt. Sub septentrionibus, nox per multos menses continua est. Sub sideribus nostris, dierum noctiumque spatia sunt mediocri intervallo discriminata. Diei noctisque horas a meridie et a media nocte computamus. Apud veteres diversa fuit diei noctisque temporum computatio. Romani dies in horas, noctes in vigilias describunt ; Galli diem ab occasu solis, Persae ab ortu inchoant.

———-

Une inondation (phénomènes naturels / sciences) verbes déponents

Cum imbribus auctus esset amnis, moles quae urbem tuebatur in quas delapsa est. Cum aquarum vis in urbem ingressa esset, incolae vix fugere potuerunt. Plurimae domus lapsae sunt, diraque miseria consecuta est. Lamentabantur omnes, quia bona sua amiserant. Cum intuerentur supellectilem flumine raptam, deos invocabant, ut auxiliarentur.

———-

Un volcan (phénomènes naturels / sciences) verbes déponents

Saepe jam minatus erat sulphureus mons, atque propinqui incolae veriti erant ne esset eruptio. Subito montis cacumen nubibus cinctum orsum est emittere fumum quem ingens comitabatur fragor. Egressi tectis inter se colloquebantur incolae. Tum, crescente periculo, pretiosissima bona portantes profecti sunt, et, locum tutum assecuti, lacrimabundi in agris adstabant ruinam domorum suarum intuentes.

———-

Une source intermittente (phénomènes naturels / nature / anecdote) verbes déponents

Fons oritur in monte, per saxa decurrit, excipitur cenatiuncula manu facta : ibi paulum retentus, in Larium lacum egreditur. Hujus mira natura est : ter in die, certis auctibus ac deminutionibus, crescit decrescitque. Juxta recumbis et vesceris, atque etiam ipso fonte uteris ad potandum, nam est frigidissimus. Interim ille subtrahitur vel assurgit. Anulum ponis in sicco : alluitur sensim atque operitur, detegitur rursus ac paulatim deseritur. Scrutare tu causas quae tantum miraculum efficiunt.

———-

La course du soleil (phénomènes naturels / nature) lieu et temps

Phoebus, purpurea velatus veste, sedebat ;

A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus,

Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae.

Verque novum stabat, cinctum florente corona,

Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,

Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,

Et glacialis Hiems, canis hirsuta capillis.

———-

Le Rhin (géographie / phénomènes naturels / sciences) lieu et temps

Rhenus oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Helvetiorum, Sequanorum, Treverorum, citatus fertur. Ubi Oceano appropinquavit, in plures diffluit partes, multis insulis effectis, multisque capitibus in Oceanum influit. Harum insularum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur.

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X