Les oies du Capitole
En 389 avant Jésus Christ, Rome a été prise et brûlé par les Gaulois qui ont ensuite occupé le nord de l’Italie. Une garnison est restée sur le Capitole mais a failli être surprise par l’ennemi qui escalada la face rocheuse de la colline pendant la nuit.
Interim arx Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit. Namque Galli tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus, sacris Junoni, in summa inopia cibi, tamen abstinebatur.
Quae res saluti fuit. Namque clangore eorum, alarumque crepitu, excitus M. Manlius, – qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, – armis arreptis, simul ad arma ceteros ciens, vadit ; et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui jam in summo constiterat, umbone ictum, deturbat. Cujus casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios, armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus amplexos, trucidat.
Jamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri. Sedato deinde tumultu, reliquum noctis quieti datum est.
Luce orta, vocatis classico ad consilium militibus ad tribunos (cum et recte et perperam facto pretium deberetur), Manlius primum ob virtutem laudatus donatusque, – non ab tribunis solum militum, sed consensu etiam militari : cui universi selibras farris, et quartarios vini ad aedes ejus, quae in arce erant, contulerunt, – rem dictu parvam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis ; cum, se quisque victu suo fraudans, detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri conferret.
Tum vigiles ejus loci, qua fefellerat adscendens hostis, citati. Et cum in omnes (more militari) se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset – consentiente clamore militum, in unum vigilem conjicientium culpam, deterritus – a ceteris abstinuit : reum haud dubium ejus noxae, approbantibus cunctis, de saxo dejecit.
– – – – – – – – – –
Tiré de l’ouvrage “Latin primer, a first book of latin for boys and girls” by Joseph Henry Allen (1870).