Texte latin construit – Le triomphe de César

De Caesaris triumpho

Pompeio amicisque eius superatis atque omnibus hostibus ubique victis, Caesar imperator Romam rediit et extra moenia urbis in campo Martio castra posuit. Tum vero amplissimis honoribus adfectus est. Dictator creatus est, et ei triumphus a senatu est decretus. Quo die de Gallis triumphum egit, tanta multitudo hominum in urbem undique confluxit ut omnia loca essent conferta. Templa patebant, arae fumabant, columnae sertis ornatae erant. Cum vero pompa urbem intraret, quantus hominum fremitus ortus est ! Primum per portam ingressi sunt senatus et magistratus. Secuti sunt tibicines, signiferi, pedites laurea coronati canentes : « Ecce Caesar nunc triumphat, qui subegit Galliam », et « Mille, mille, mille, mille Gallos trucidavimus. » Multi praedam captarum urbium portabant, arma, omnia belli instrumenta. Secuti sunt equites, animosis atque splendidissime ornatis equis vecti, inter quos Publius adulescens fortissimus habebatur. Adducebantur tauri, arietes, qui dis immortalibus immolarentur. Ita longo agmine progrediens exercitus sacra via per forum in Capitolium perrexit.

Imperator ipse cum urbem intraret, undique laeto clamore multitudinis salutatus est. Stabat in curru aureo quem quattuor albi equi vehebant. Indutus toga picta, altera manu habenas et lauream tenebat, altera eburneum sceptrum. Post eum servus in curru stans auream coronam super caput eius tenebat. Ante currum miserrimi captivi, reges principesque superatarum gentium, catenis vincti, progrediebantur ; et viginti quattuor lictores laureatas facis ferentes et signiferi currum Caesaris comitabantur. Concludit agmen multitudo captivorum, qui, in servitutem redacti, demisso vultu, vinctis bracchiis, sequuntur ; quibuscum veniunt longissimo ordine milites, etiam hi praedam vel insignia militaria ferentes.

Caesar cum Capitolium ascendisset, in templo Jovi Capitolino sacra fecit. Simul captivorum qui nobilissimi erant, abducti in carcerem, interfecti sunt. Sacris factis Caesar de Capitolio descendit et in foro militibus suis honores militaris dedit eisque pecuniam ex belli praeda distribuit.

texte tiré de l’ouvrage Latin for beginners de Benjamin L. D’Ooge, 1909.

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X