Texte construit – Tarpeia la traîtresse

Tarpeia perfida

Sabini olim cum Romanis bellum gerebant et multas victorias reportaverant. Jam agros proximos muris vastabant, jam oppido adpropinquabant. Romani autem in Capitolium fugerant et longe periculo aberant. Muris validis et saxis altis credebant. Frustra Sabini tela jacebant, frustra portas duras petebant ; castellum occupare non poterant. Deinde novum consilium ceperunt.

Tarpeia erat puella Romana pulchra et superba. Cotidie aquam copiis Romanis in Capitolium portabat. Ei non nocebant Sabini, quod ea sine armis erat neque Sabini bellum cum feminis liberisque gerebant. Tarpeia autem maxime amabat ornamenta auri. Cotidie Sabinorum ornamenta videbat et mox ea desiderare incipiebat. Ei unus ex Sabinis dixit : « Duc copias Sabinas intra portas, Tarpeia et maxima erunt praemia tua. »

Tarpeia, commota ornamentis Sabinorum pulchris, diu resistere non potuit et respondit : « Date mihi ornamenta quae in sinistris bracchiis geritis, et celeriter copias vestras in Capitolium ducam. » Nec Sabini recusaverunt, sed per duras magnasque castelli portas properaverunt quo Tarpeia duxit et mox intra validos et altos muros stabant. Tum sine mora in Tarpeiam scuta graviter jecerunt ; nam scuta quoque in sinistris bracchiis gerebant. Ita perfida puella Tarpeia interfecta est ; ita Sabini Capitolium occupaverunt.

texte tiré de l’ouvrage Latin for beginners de Benjamin L. D’Ooge, 1909.

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X