Sujets de l’Agrégation Externe de Lettres Classiques : Version Latine – 1976-2013

Sujets de l’Agrégation Externe de Lettres Classiques : Version Latine (1976-2013)

(2013)

Deuil et convenances

Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit, oportere, rectum esse, ad officium pertinere ferre illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa grauis aegritudinis perturbatio. Ex hac opinione sunt illa uaria et detestabilia genera lugendi, paedores, muliebres lacerationes genarum, pectoris, feminum, capitis percussiones ; hinc ille Agamemno Homericus et idem Accianus

Scindens dolore identidem intonsam comam,

in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi euellere, quasi caluitio maeror leuaretur. Sed haec omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. Itaque et Aeschines in Demosthenem inuehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolauisset. At quam rhetorice, quam copiose, quas sententias colligit, quae uerba contorquet! ut licere quiduis rhetori intellegas. Quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus omnes bonos interitu suorum quam grauissime maerere oportere. Ex hoc euenit ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte :

Qui miser in campis maerens errabat Aleis

Ipse suum cor edens, hominum uestigia uitans.

Et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium. Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conuersam. Sunt autem alii quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix :

Cupido cepit miseram nunc me proloqui

Caelo atque terrae Medeai1 miserias.

Haec omnia recta, uera, debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse uellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, reuocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint. Pueros uero matres et magistri castigare etiam solent, nec uerbis solum, sed etiam uerberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab iis factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid ? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud uoluntarium ?

Cicéron, Correspondance, III, 26-27

1 Comprendre : Medeae

(2012)

Les pouvoirs de la magicienne thessalienne, Erichtho.

César et Pompée ont gagné la Thessalie. Chacun a installé son camp. Tous sont agités par le pressentiment de la guerre future. Le fils de Pompée, Sextus, consulte alors la magicienne Erichtho : il la sait capable de dévoiler l’avenir indirectement.

La magicienne répond à Sextus :

« Sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis,

Emathiis unum campis adtollere corpus,

ut modo defuncti tepidique cadaueris ora

plena uoce sonent nec membris sole perustis

auribus incertum feralis strideat umbra. »

Dixerat et noctis geminatis arte tenebris

maestum tecta caput squalenti nube pererrat

corpora caesorum tumulis proiecta negatis1.

Continuo fugere lupi, fugere reuulsis

unguibus inpastae uolucres, dum Thessala uatem

eligit et gelidas leto scrutata medullas

pulmonis rigidi stantis sine uulnere fibras

inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit.

Fata peremptorum pendent iam multa uirorum,

quem superis reuocasse uelit. Si tollere totas

temptasset campis acies et reddere bello,

cessissent leges Erebi, monstroque potenti

extractus Stygio populus pugnasset Auerno.

Electum tandem traiecto gutture corpus

ducit, et inserto laqueis feralibus unco

per scopulos miserum trahitur, per saxa cadauer

uicturum montisque caui, quem tristis Erichtho

damnarat sacris, alta sub rupe locatur.

Haud procul a Ditis caecis depressa cauernis

in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis

urget silua comis et nullo uertice caelum

suspiciens Phoebo non peruia taxus opacat.

Marcentes intus tenebrae pallensque sub antris

longa nocte situs numquam nisi carmine factum

lumen habet. Non Taenariis sic faucibus aer

sedit iners, maestum mundi confine latentis

ac nostri, quo non metuant admittere manes

Tartarei reges. Nam quamuis Thessala uates

uim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc,

aspiciat Stygias, an quod descenderit, umbras.

Discolor et uario furialis cultus amictu

induitur, uultusque aperitur crine remoto

et coma uipereis substringitur horrida sertis.

Vt pauidos iuuenis comites ipsumque trementem

conspicit exanimi defixum lumina uultu :

« Ponite » ait « trepida conceptos mente timores.

Iam noua, iam uera reddetur uita figura,

ut quamuis pauidi possint audire loquentem. »

Lucain, La Pharsale, VI, v.619-661

1. La scène se situe sur un champ de bataille.

(2011)

Faut-il regretter les neiges d’antan?

Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse uitium luxuriam et neglegentiam boni moris et alia quae obiecit suis quisque temporibus. Hominum sunt ista, non temporum : nulla aetas uacauit a culpa. Et si aestimare licentiam cuiusque saeculi incipias, pudet dicere, numquam apertius quam coram Catone peccatum est. Credat aliquis pecuniam esse uersatam in eo iudicio, in quo reus erat Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat uiolatis religionibus eius sacrificii quod pro populo fieri dicitur, sic summotis extra consaeptum omnibus uiris ut picturae quoque masculorum animalium contegantur? Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stillarii loco exacta sunt. Minus crimine quam absolutione peccatum est: adulterii reus adulteria diuisit nec ante fuit de salute securus quam similes sui iudices suos reddidit. Haec in eo iudicio facta sunt in quo, si nihil aliud, Cato testimonium dixerat. Ipsa ponam uerba Ciceronis quia res fidem excedit: CICERONIS EPISTVLARVM AD ATTICVM LIBER I “Accersiuit ad se, promisit, intercessit, dedit. Iam uero – di boni, rem perditam ! – etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt.” Non uacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit. “Vis seueri illius uxorem ? dabo illam. Vis diuitis huius ? huius quoque tibi praestabo concubitum. Adulterium nisi feceris, damna. Illa formosa quam desideras, ueniet; illius tibi noctem promitto nec differo : intra comperendinationem fides promi si mei stabit. » Plus est distribuere adulteria quam facere : hoc uero matribus familiae denuntiare est. Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et impetrauerant. Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo :

« Quid uos » inquit «praesidium a nobis petebatis? an ne nummi uobis eriperentur ?” Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit. Quicquam fuisse corruptius illis moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea quaestione quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est?

Sénèque, Lettres à Lucilius, 16, 97

(2010)

Funérailles de Pallas

haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus

[11,060] imperat, et toto lectos ex agmine mittit

mille uiros qui supremum comitentur honorem

intersintque patris lacrimis, solacia luctus

exigua ingentis, misero sed debita patri.

haud segnes alii cratis et molle feretrum

65 arbuteis texunt uirgis et uimine querno

exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.

hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt:

qualem uirgineo demessum pollice florem

seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi,

[11,070] cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit,

non iam mater alit tellus uirisque ministrat.

tum geminas uestis auroque ostroque rigentis

extulit Aeneas, quas illi laeta laborum

ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

75 fecerat et tenui telas discreuerat auro.

harum unam iuueni supremum maestus honorem

induit arsurasque comas obnubit amictu,

multaque praeterea Laurentis praemia pugnae

aggerat et longo praedam iubet ordine duci;

[11,080] addit equos et tela quibus spoliauerat hostem.

uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris

inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,

indutosque iubet truncos hostilibus armis

ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.

85 ducitur infelix aeuo confectus Acoetes,

pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,

sternitur et toto proiectus corpore terrae;

ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.

post bellator equus positis insignibus Aethon

[11,090] it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.

hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus

uictor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur

Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis.

postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,

95 substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:

“nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli

fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla,

aeternumque uale”. nec plura effatus ad altos

tendebat muros gressumque in castra ferebat.

Virgile, L’Enéide, XI, v.59-99

(2009)

[3,17] XVII.
(1) Postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P- Valerius, collega senatum retinente, se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos uenit. (2) “Quid hoc rei est” inquit, “tribuni ? Ap-pi Herdoni ductu et auspicio rem publicam euersuri estis ? Tam felix uobis corrumpendis fuit qui seruitia non commouit auctor ? Cum hostes supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet ?” (3) Inde ad multitudinem oratione uersa : “Si uos urbis, Quirites, si uestri nulla cura tangit, at uos ueremini deos uestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et Minerua, alii di deaeque obsidentur; castra seruorum publicos uestros penates tenent;
(4) haec uobis forma sanae ciuitatis uidetur ? Tantum hostium non solum intra muros est sed in arce supra forum curiamque; comitia interim in foro sunt, senatus in curia est; uelut cum otium superat, senator sententiam dicit, alii Quirites suffragium ineunt. (5) Non quidquid patrum plebisque est, consules, tribunos, deos hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac pacare augustissimam illam domum Iouis optimi maximi decuit ? (6) Romule pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro captam recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi uiam, quam tu dux, quam tuus ingressus exercitus est. Primus en ego consul, quantum mortalis deum possum, te ac tua uestigia sequar.” (7) Vltimum orationis fuit, se arma capere, uocare omnes Quirites ad arma; si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribuniciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum. (8) Iuberent tribuni, quoniam in Ap-pium Herdonium uetarent, in P- Valerium consulem sumi arma; ausurum se in tribunis, quod princeps familiae suae ausus in regibus esset. (9) Vim ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. Nec lex tamen ferri nec ire in Capitolium consul potuit; nox certamina coepta oppressit; tribuni cessere nocti, timentes consulum arma. (10) Amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere; admonere ut uiderent in quod discrimen rem publicam adducerent. (11) Non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos priuatosque hostibus dedi.

Tite-Live, Histoire Romaine, III, 17, 1-11

(2008)

LES DANGERS DE LA NUIT ROMAINE

respice nunc alia ac diuersa pericula noctis:
quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum
270 testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
uasa cadant, quanto percussum pondere signent
et laedant silicem. possis ignauus haberi
et subiti casus inprouidus, ad cenam si
intestatus eas: adeo tot fata, quot illa
275 nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae.
ergo optes uotumque feras miserabile tecum,
ut sint contentae patulas defundere pelues.
ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
280 Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:
{ergo non aliter poterit dormire; quibusdam}
somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis
atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena
uitari iubet et comitum longissimus ordo,
285 multum praeterea flammarum et aenea lampas.
me, quem luna solet deducere uel breue lumen
candelae, cuius dispenso et tempero filum,
contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,
si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum.
290 stat contra starique iubet. parere necesse est;
nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
fortior? “unde uenis” exclamat, “cuius aceto,
cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
sutor et elixi ueruecis labra comedit?
295 nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.
ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?”
dicere si temptes aliquid tacitusue recedas,
tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde
irati faciunt. libertas pauperis haec est:

[3,300] pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti.
nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te
non derit clausis domibus postquam omnis ubique
fixa catenatae siluit compago tabernae.
305 interdum et ferro subitus grassator agit rem:
armato quotiens tutae custode tenentur
et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt.

Juvénal, Satires, III, v.268-308

(2007)

L’année 61 se révèle à Rome particulièrement riche en événements scandaleux. Tacite évoque l’affaire Padanius.

[14,43] “Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine interfui, cum contra instituta et leges maiorum noua senatus decreta postularentur; neque sum aduersatus, non quia dubitarem, super omnibus negotiis melius atque rectius olim prouisum et quae conuerterentur {in} deterius mutari, sed ne nimio amore antiqui moris studium meum extollere uiderer. simul quicquid hoc in nobis auctoritatis est, crebris contradictionibus destruendum non existimabam, ut maneret integrum, si quando res publica consiliis eguisset. quod hodie uenit, consulari uiro domi suae interfecto per insidias seruiles, quas nemo prohibuit aut prodidit quamuis nondum concusso senatus consulto, quod supplicium toti familiae minitabatur. decernite hercule impunitatem: at quem dignitas sua defendet, cum praefecto urbis non profuerit? quem numerus seruorum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadringenti non protexerint? cui familia opem feret, quae ne in metu quidem pericula nostra aduertit? an, ut quidam fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna pecunia transegerat aut auitum mancipium detrahebatur? pronuntiemus ultro dominum iure caesum uideri.

[14,44] Libet argumenta conquirere in eo, quod sapientioribus deliberatum est? sed et si nunc primum statuendum haberemus, creditisne seruum interficiendi domini animum sumpsisse, ut non uox minax excideret, nihil per temeritatem proloqueretur? sane consilium occultauit, telum inter ignaros parauit: num excubias transire, cubiculi fores recludere, lumen inferre, caedem patrare {poterat} omnibus nesciis? multa sceleri indicia praeueniunt: serui si prodant, possumus singuli inter plures, tuti inter anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentes agere. suspecta maioribus nostris fuerunt ingenia seruorum, etiam cum in agris aut domibus isdem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent. postquam uero nationes in familiis habemus, quibus diuersi ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluuiem istam non nisi metu coercueris. at quidam insontes peribunt. nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur.”

[14,45] Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonae uoces respondebant numerum aut aetatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium: praeualuit tamen pars, quae supplicium decernebat. sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac faces minittante. tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter, quo damnati ad poenam ducebantur, militaribus praesidiis saepsit. censuerat Cingonius Varro, ut liberti quoque, qui sub eodem tecto fuissent, Italia deportarentur. id a principe prohibitum est, ne mos antiquus, quem misericordia non minuerat, per saeuitiam intenderetur.

Tacite, Annales, XIV

(2006)

Pendant le consulat de Cicéron, des prodiges annoncent des bouleversements politiques

Principio aetherio flammatus Iuppiter igni

uertitur et totum conlustrat lumine mundum

menteque diuina caelum terrasque petessit,

quae penitus sensus hominum uitasque retentat,

aetheris aeterni saepta atque inclusa cauernis. 5

Et si stellarum motus cursusque uagantis

nosse uelis quae sint signorum in sede locatae,

quae uerbo et falsis Graiorum uocibus errant,

re uera certo lapsu spatioque feruntur,

omnia iam cernes diuina mente notata. 10

Nam primum astrorum uolucris te consule motus

concursusque grauis stellarum ardore micanti

tu quoque, cum tumulos Albano in monte niualis

lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas (1) ,

uidisti et claro tremulos ardore cometas ; 15

multaque misceri nocturna strage putasti,

quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae

cum claram speciem concreto lumine luna

abdidit et subito stellanti nocte perempta est.

Quid uero Phoebi fax, tristis nuntia belli, 20

quae magnum ad columen flammato ardore uolabat,

praecipitis caeli partis obitusque petessens ?

Aut cum terribili perculsus fulmine ciuis

luce serenanti uitalia lumina liquit ?

Aut cum se grauido tremefecit corpore tellus ? 25

Iam uero uariae nocturno tempore uisae

terribiles formae bellum motusque monebant,

multaque per terras uates oracla furenti

pectore fundebant tristis minitantia casus ;

atque ea quae lapsu tandem cecidere uetusto, 30

haec fore perpetuis signis clarisque frequentans

ipse deum genitor caelo terrisque canebat.

Nunc ea Torquato quae quondam et consule Cotta (2)

Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,

omnia fixa tuus glomerans determinat annus. 35

Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo

ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit

et Capitolinis iniecit sedibus ignis.

Tum species ex aere uetus uenerataque Nattae

concidit, elapsaeque uetusto numine leges, 40

et diuom simulacra peremit fulminis ardor.

CICÉRON, De consulato suo

(1) Latinas (v. 14), Latinae (v. 17) : ce sont les féries latines.

(2) L. Manlius Torquatus et L. Aurelius Cotta, consuls en 65, avaient eux-mêmes failli être assassinés lors d’un premier complot.

(2005)

Tous les sages sont libres

I. 33. Laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur? Imperator quo modo, aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labes repellat, tum incipiat aliis imperare cum ipse inprobissimis dominis dedecori ac turpitudini parere desierit; dum quidem iis oboediet, non modo imperator sed liber habendus omnino non erit.

Praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis, quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestes haec habenda esset oratio; cum vero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me si quid in his studiis operae posuerim perdidisse? –dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem.

34. Quid est enim libertas? Potestas vivendi ut velis. Quis igitur vivit ut vult nisi qui recta sequitur, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est, qui ne legibus quidem propter metum paret sed eas sequitur et colit quod id salutare esse maxime judicat, qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi libenter ac libere, cujus omnia consilia resque omnes quas gerit ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque judicium; cui quidem etiam quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit, «suis ea cuique fingitur moribus»? Soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.

35. Quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et confitendum est, nisi qui ita sit adfectus esse liberum neminem. Servi igitur omnes inprobi, servi. Nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile. Non enim ita dicunt eos esse servos ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo jure civili; sed si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abjecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnes leves, omnes cupidos, omnes denique inprobos esse servos?

II. 36. An ille mihi liber cui mulier imperat, cui leges imponit, praescribit, jubet, vetat quod videtur, qui nihil imperanti negare potest; nihil recusare audet? Poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. Ego vero istum non modo servum sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto.

Cicéron, Paradoxa stoicorum, V

(2004)

QVANDOCVMQVE igitur nostros mors claudet ocellos,

accipe quae serues funeris acta mei.

nec mea tunc longa spatietur imagine pompa

20 nec tuba sit fati uana querela mei;

nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno,

nec sit in Attalico mors mea nixa toro.

desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint

plebei paruae funeris exsequiae.

25 sat mea sat magna est, si tres sint pompa libelli,

quos ego Persephonae maxima dona feram.

tu uero nudum pectus lacerata sequeris,

nec fueris nomen lassa uocare meum,

osculaque in gelidis pones suprema labellis,

30 cum dabitur Syrio munere plenus onyx.

deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor

accipiat Manis paruula testa meos,

et sit in exiguo laurus super addita busto,

quae tegat exstincti funeris umbra locum,

35 et duo sint uersus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS,

VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT.

nec minus haec nostri notescet fama sepulcri,

quam fuerant Pthii busta cruenta uiri.

tu quoque si quando uenies ad fata, memento,

40 hoc iter ad lapides cana ueni memores.

interea caue sis nos aspernata sepultos:

non nihil ad uerum conscia terra sapit.

atque utinam primis animam me ponere cunis

iussisset quaeuis de Tribus una Soror!

45 nam quo tam dubiae seruetur spiritus horae?

Nestoris est uisus post tria saecla cinis:

cui si longaeuae minuisset fata senectae

Gallicus Iliacis miles in aggeribus,

non ille Antilochi uidisset corpus humari,

50 diceret aut ‘O mors, cur mihi sera uenis?’

tu tamen amisso non numquam flebis amico:

fas est praeteritos semper amare uiros.

testis, qui niueum quondam percussit Adonem

uenantem Idalio uertice durus aper,

55 illis formosum iacuisse paludibus; illuc

diceris effusa tu, Venus, isse coma.

sed frustra mutos reuocabis, Cynthia, Manis:

nam mea qui poterunt ossa minuta loqui?

Properce, Elégie, II, 13, v.17-58

(2003)

Tite-Live, Histoire romaine, XXI

(2002)

Étiologie des « Floralia »

Quaerere conabar quare lascivia maior

his foret in ludis liberiorque iocus ;

sed mihi succurrit numen non esse severum,

aptaque deliciis munera ferre deam.

tempora sutilibus cinguntur tota coronis, 335

et latet iniecta splendida mensa rosa ;

ebrius incinctis philyra conviva capillis

saltat, et imprudens utitur arte meri ;

ebrius ad durum formosae limen amicae

cantat, habent unctae mollia serta comae. 340

nulla coronata peraguntur seria fronte,

nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae ;

donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,

gratia sumendae non erat ulla rosae.

Bacchus amat flores : Baccho placuisse coronam 345

ex Ariadnaeo sidere nosse potes.

scaena levis decet hanc : non est, mihi credite, non est

illa cothurnatas inter habenda deas.

turba quidem cur hos celebret meretricia ludos

non ex difficili causa petita subest. 350

non est de tetricis, non est de magna professis :

volt sua plebeio sacra patere choro,

et monet aetatis specie, dum floreat, uti ;

contemni spinam, cum cecidere rosae.

Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae, 355

sic haec est cultu versicolore decens ?

an quia maturis albescit messis aristis,

et color et species floribus omnis inest ?

adnuit, et motis flores cecidere capillis,

accidere in mensas ut rosa missa solet. 360

lumina restabant, quorum me causa latebat,

cum sic errores abstulit illa meos :

‘vel quia purpureis conlucent floribus agri,

lumina sunt nostros visa decere dies ;

vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, 365

atque oculos in se splendor uterque trahit ;

vel quia deliciis nocturna licentia nostris

convenit : a vero tertia causa venit.’

‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,

si liceat’dixi : dixit et illa’licet’. 370

‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis

inbelles capreae sollicitusque lepus ?’

non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos

arvaque pugnaci non adeunda ferae.

omnia finierat : tenues secessit in auras, 375

mansit odor ; posses scire fuisse deam.

Ovide, Fastes, V, v. 331-376

(2001)

LA MORT DE JUNIUS BLAESUS (69 ap. J.-C.)

Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa fuit, de qua sic accepimus. gravi corporis morbo aeger Vitellius Servilianis hortis turrim vicino sitam conlucere per noctem crebris luminibus animadvertit. sciscitanti causam apud Caecinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium Blaesum nuntiatur ; cetera in maius, de apparatu et solutis in lasciviam animis. nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe laetos dies ageret. ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes. ille infensus Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens. causam confusionis quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed pro fratre, pro liberis fratris preces lacrimasque attulisse. frustra Vespasianum timeri, quem tot Germanicae legiones, tot provinciae virtute ac fide, tantum denique terrarum ac maris immensis spatiis arceat : in urbe ac sinu cavendum hostem, Iunios Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac magnificum militibus ostentet. versas illuc omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque neglegens fovet aemulum principis labores e convivio prospectantem. reddendam pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.

Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari ; addidit facinori fidem notabili gaudio, Blaesum visendo. quin et audita est saevissima Vitellii vox qua se (ipsa enim verba referam) pavisse oculos spectata inimici morte iactavit. Blaeso super claritatem natalium et elegantiam morum fidei obstinatio fuit. integris quoque rebus a Caecina et primoribus partium iam Vitellium aspernantibus ambitus abnuere perseveravit. sanctus, inturbidus, nullius repentini honoris, adeo non principatus adpetens, parum effugerat ne dignus crederetur.

TACITE, Histoires, III, 38-39

(2000)

A LA VEILLE D’AFFRONTER ROME, HANNIBAL FAIT SES ADIEUX A SON FILS ET A SON EPOUSE

Haec propere spectata duci ; nam multa fatigant.

curarum prima exercet, subducere bello

consortem thalami paruumque sub ubere natum.

uirgineis iuuenem taedis primoque Hymenaeo

imbuerat coniunx memorique tenebat amore.

at puer, obsessae generatus in ore Sagunti,

bissenos Lunae nondum compleuerat orbes.

quos ut seponi stetit et secernere ab armis,

adfatur ductor : ‘Spes o Carthaginis altae,

nate, nec Aeneadum leuior metus, amplior, oro,

sis patrio decore et factis tibi nomina condas,

qui<s> superes bellator auum ; iamque aegra timoris

Roma tuos numerat lacrimandos matribus annos.

ni praesaga meos ludunt praecordia sensus,

ingens hic terris crescit labor : ora parentis

agnosco toruaque oculos sub fronte minacis

uagitumque grauem atque irarum elementa mearum.

si quis forte deum tantos inciderit actus

ut nostro abrumpat leto primordia rerum,

hoc pignus belli, coniunx, seruare labora.

cumque datum fari, duc per cunabula nostra :

tangat Elissaeas palmis puerilibus aras

et cineri iuret patrio Laurentia bella.

inde ubi flore nouo pubescet firmior aetas,

emicet in Martem et calcato foedere uictor

in Capitolina tumulum mihi uindicet arce.

tu uero, tanti felix quam gloria partus

expectat, ueneranda fide, discede periclis

incerti Martis durosque relinque labores.

nos clausae niuibus rupes suppostaque caelo

saxa manent, nos Alcidae mirante nouerca

sudatus labor et, bellis labor acrior, Alpes.

quod si promissum uertat Fortuna fauorem

laeuaque sit coeptis, te longa stare senecta

aeuumque extendisse uelim ; tua iustior aetas,

ultra me improperae ducant cui fila sorores.’

SILIUS ITALICUS, La Guerre punique, III, 61-96

(1999)

En présence su roi Latinus, débat entre Drancès et Turnus sur l’opportunité de faire la paix ou de continuer la guerre avec les Troyens d’Enée.

‘Rem1 nulli obscuram nostrae nec vocis egentem

consulis, O bone rex : cuncti se scire fatentur,

quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.

Det libertatem fandi flatusque remittat

cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros

(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)

lumina tot cecidisse ducum totamque videmus

consedisse urbem luctu, dum Troia temptat

castra fugae fidens et caelum territat armis.

Unum etiam donis istis, quae plurima mitti

Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,

adicias nec te ullius violentia vincat,

quin natam egregio genero dignisque hymenaeis

des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.

Quod si tantus habet mentes et pectora terror,

ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso :

cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.

Quid miseros totiens in aperta pericula cives

proicis, O Latio caput horum et causa malorum ?

Nulla salus bello : pacem te poscimus omnes,

Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.

Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse

nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,

pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi

vidimus ingentis et desolavimus agros.

Aut si fama movet, si tantum pectore robur

concipis et si adeo dotalis regia cordi est,

aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.

Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,

nos animae viles, inhumata infletaque turba,

sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis,

si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,

qui vocat.’

Talibus exarsit dictis violentia Turni ;

dat gemitum rumpitque has imo pectore voces

‘Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi

tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis

primus ades. Sed non replenda est curia verbis,

quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem

agger murorum nec inundant sanguine fossae.

(1) C’est Drancès qui parle.

VIRGILE, Enéide, XI, 343-382

(1998)

En avril 43, Cicéron exprime à M. Julius Brutus, ses espoirs dans la restauration prochaine de la liberté républicaine.

CICERO BRVTO SALVTEM

Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen. tristes enim de Bruto1 nostro litterae nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturbabant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo modo poteram diffidere neque adsentiebar maiori parti hominum. fidem enim consulum2 non condemnabam quae suspecta vehementer erat ; desiderabam non nullis in rebus prudentiam et celeritatem ; qua si essent usi, iam pridem rem <publicam> reciperassemus. non enim ignoras quanta momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur. omnia quae severe decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et non in diem ex die dilata aut, quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur, non tardata et procrastinata, bellum iam nullum haberemus. [2] omnia, Brute, praestiti rei publicae quae praestare debuit is qui esset <in> eo in quo ego sum gradu senatus populique iudicio conlocatus, nec illa modo quae nimirum sola ab homine sunt postulanda, fidem, vigilantiam, patriae caritatem. ea sunt enim quae nemo est qui non praestare debeat. ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam esse praestandam nec me, cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicae prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam si infideliter. [3] Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te diligenter ; ex me autem illud est quod te velim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum ullum quaerere nisi me utilitas civitatis forte converterit ; maioris autem partis animi te Cassiumque respiciunt. quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem reciperandam.

(1) Decimus Junius Brutus, assiégé dans Modène par Marc Antoine.

(2) Hirtius et Pansa, qui se portaient au secours de D. Junius Brutus.

CICERON, Ad Brutum, II, 1

(1997)

L’AUTEUR D’UN TRAITE DE RHETORIQUE SE JUSTIFIE DE N’AVOIR PAS EMPRUNTE SES EXEMPLES A AUTRUI

Nunc omnino aliunde sumenda(1) non fuisse sic intellegemus. Primum omnium, quod ab artis scriptore adfertur exemplum, id eius artificii debet esse.

Ut si quis purpuram aut aliud quippiam vendens dicat : “Sume a me, sed huius exemplum aliunde rogabo tibi quod ostendam”, sic mercem ipsi qui venditant, aliunde exemplum quaeritant aliquod mercis, acervos se dicunt tritici habere, eorum exemplum pugno non habent, quod ostendant. Si Triptolemus, cum a se hominibus semen gigneretur, ipse ab aliis id hominibus mutuaretur, aut si Prometheus, cum mortalibus ignem dividere vellet, ipse a vicinis cum testo ambulans carbunculos corrogaret, ridiculus videretur : isti magistri, omnium dicendi praeceptores, non videntur sibi ridicule facere, cum id, quod aliis pollicentur, ab aliis quaerunt ? Si qui se fontes maximos penitus absconditos aperuisse dicat, et haec sitiens quommaxime loquatur neque habeat, qui sitim sedet, non rideatur ? Isti cum non modo dominos se fontium, sed se ipsos fontes esse dicant et omnium rigare debeant ingenia, non putant fore ridiculum, si, cum id polliceantur, arescant ipsi siccitate ? Chares ab Lysippo statuas facere non isto modo didicit, ut Lysippus caput ostenderet Myronium, brachia Praxitelae, pectus Polycletium, sed omnia coram magistrum facientem videbat, ceterorum opera vel sua sponte poterat considerare isti credunt eos, qui haec velint discere, alia ratione doceri posse commodius. Praeterea ne possunt quidem ea, quae sumuntur ab aliis, exempla tam esse artem adcommodata, propterea quod in dicendo leviter unus quisque locus plerumque tangitur, ne ars appareat ; in praecipiendo expresse conscripta ponere oportet exempla, uti in artis formam convenire possint : et post in dicendo, ne possit ars eminere et ab omnibus videri, facultate oratoris occultatur. Ergo etiam ut magis ars cognoscatur, suis exemplis melius est uti.

(1) sous-entendu exempla

CICERON, Rhétorique à Herennius, IV, 9-10

(1996)

COMMENT PHARASMANES, ROI DES ARMENIENS, AVEC L’AIDE DE SON FILS RADAMISTE ET DE CHEFS ROMAINS, FIT TUER PAR TRAITRISE SON FRERE MITHRIDATES, ROI DES HIBERIENS, AVEC LEQUEL IL ETAIT EN GUERRE.

Praefectus(1) hortari Mithridaten ad sanciendum foedus, coniunctionem fratrum ac priorem aetate Pharasmanen et cetera necessitudinum nomina referens, quod filiam eius in matrimonio haberet, quod ipse Radamisto socer esset : non abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore(2) validiores ; et satis cognitam Armeniorum perfidiam, nec aliud subsidii quam castellum commeatu egenum : ne dubia tentare armis quam incruentas condiciones mallet. cunctante ad ea Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem regiam polluerat inque omnem libidinem venalis habebatur, Casperius interim ad Pharasmanen pervadit, utque Hiberi obsidio decedant expostulat. ille propalam incerta et saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Radamistum obpugnationem quoquo modo celerare. augetur flagitii merces, et Pollio occulta corruptione impellit milites ut pacem flagitarent seque praesidium omissuros minitarentur. qua necessitate Mithridates diem locumque foederi accepit castelloque egreditur.

Ac primo Radamistus in amplexus eius effusus simulare obsequium, socerum ac parentem appellare ; adicit ius iurandum, non ferro, non ferro, non veneno vim adlaturum ; simul in lucum propinquum trahit, provisum illic sacrificii paratum dictitans, ut diis testibus pax firmaretur. mos est regibus, quoties in societatem coeant, implicare dextras pollicesque inter se vincire nodoque praestringere : mox ubi sanguis in artus [se] extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque invicem lambunt. id foedus arcanum habetur quasi mutuo cruore sacratum. sed tunc qui ea vincla admovebat, decidisse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque prosternit ; simulque concursu plurium iniciuntur catenae. ac compede, quod dedecorum barbaris, trahebatur ; mox quia vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat. et erant contra qui tantam fortunae commutationem miserarentur ; secutaque cum parvis liberis coniunx cuncta lamentatione complebat. diversis et contectis vehiculis abduntur, dum Pharasmanis iussa exquirerentur. illi cupido regni fratre et filia potior animusque sceleribus paratus ; visui tamen consuluit, ne coram interficeret. et Radamistus, quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non venenum in sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et veste multa gravique opertos necat. filii quoque Mithridatis quod caedibus parentum inlacrimaverant trucidati sunt.

(1) désigne le messager, qui vient de révéler à Déjanire que Lichas, serviteur d’Héraclès, ne lui a pas dit la vérité : ce n’est pas pour obéir à Omphale mais pour s’emparer d’Iole qu’Héraclès a conquis la ville d’Oechalie.

(2) désigne Yole

TACITE, Annales, XII, 46-47

(1995)

LE CONSUL LUCIUS MANLIUS VULSO HARANGUE SES TROUPES AVANT D’ATTAQUER LES GALATES

Iam usu hoc cognitum est : si primum impetum, quem feruido ingenio et caeca ira effundunt1, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma ; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol puluis sitis, ut ferrum non admoueas, prosternunt. Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed uir unus cum uiro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem uinceret Romana uirtus, docuerunt. Iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. Et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat ; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci uere, quod appellantur ; sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad seruandam indolem ualent, quantum terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt ; Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum ; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit ? <Est> generosius, in sua quidquid sede gignitur ; insitum alienae terrae in id, quo alitur, natura uertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, uictos uictores, caedetis. Magis uereor, ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex saepe fudit fugauitque. Nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam siluestrem primo seruare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum auique fuerunt ? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt.

Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret. Vberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua uenerant, mansuefacta est feritas. Vobis mehercule, Martiis uiris, cauenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae : tantum hae peregrinae uoluptates ad extinguendum uigorem animorum possunt ; tantum contagio disciplinae morisque accolarum ualet. Hoc tamen feliciter euenit, quod sicut uim aduersus uos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua uenerunt, bellique gloriam uictores eandem inter socios habebitis, quam si seruantis anticum specimen animorum Gallos uicissetis.’

effundunt : sujet sous-entendu : Galli

TITE LIVE, Ab urbe condita, XXXVIII, 17

(1994)

DEBAT AU SENAT AU DEBUT DU PRINCIPAT DE VESPASIEN

Eo senatus die quo de imperio Vespasiani censebant, placuerat mitti ad principem legatos. hinc inter Helvidium et Eprium(1) acre iurgium : Priscus eligi nominatim a magistratibus iuratis, Marcellus urnam postulabat, quae consulis designati sententia fuerat.

Sed Marcelli studium proprius rubor excitabat ne aliis electis posthabitus crederetur. paulatimque per altercationem ad continuas et infestas orationes provecti sunt, quaerente Helvidio quid ita Marcellus iudicium magistratuum pavesceret : esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur. sorte et urna mores non discerni : suffragia et existimationem senatus reperta ut in cuiusque vitam famamque penetrarent. pertinere ad utilitatem rei publicae, pertinere ad Vespasiani honorem, occurrere illi quos innocentissimos senatus habeat, qui honestis sermonibus auris imperatoris imbuant. fuisse Vespasiano amicitiam cum Thrasea, Sorano, Sentio ; quorum accusatores etiam si puniri non oporteat, ostentari non debere. hoc senatus iudicio velut admoneri principem quos probet, quos reformidet. nullum maius boni imperii instrumentum quam bonos amicos esse. satis Marcello quod Neronem in exitium tot innocentium impulerit : frueretur praemiis et impunitate, Vespasianum melioribus relinqueret.

Marcellus non suam sententiam impugnari, sed consulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exempla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut inimicitiis locus foret. nihil evenisse cur antiquitus instituta exolescerent aut principis honor in cuiusquam contumeliam verteretur ; sufficere omnis obsequio. id magis vitandum ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspectans. se meminisse temporum quibus natus sit, quam civitatis formam patres avique instituerint ; ulteriora mirari, praesentia sequi ; bonos imperatores voto expetere, qualiscumque tolerare. non magis sua oratione Thraseam quam iudicio senatus adflictum ; saevitiam Neronis per eius modi imagines inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam aliis exilium. denique constantia fortitudine Catonibus et Brutis aequaretur Helvidius : se unum esse ex illo senatu, qui simul servierit. suadere etiam Prisco ne supra principem scanderet, ne Vespasianum senem triumphalem, iuvenum liberorum patrem, praeceptis coerceret. quo modo pessimis imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis modum libertatis placere. haec magnis utrimque contentionibus iactata diversis studiis accipiebantur.

(1) Helvidius Priscus était stoïcien, comme son beau-père Thrasea, victime de Néron. Eprius Marcellus était connu pour ses délations au temps de Néron.

TACITE, Histoires, IV, 6-8

(1993)

LES VIOLENCES DE L’AMOUR

Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas

vocis et insanae tot maledicta tuae.

tu vero nostros audax invade capillos

et mea formosis unguibus ora nota,

tu minitare oculos subiecta exurere flamma,

fac mea rescisso pectora nuda sinu !

cum furibunda mero mensam propellis et in me

proicis insana cymbia plena manu,

nimirum veri dantur mihi signa caloris :

nam sine amore gravi femina nulla dolet.

quae mulier rabida iactat convicia lingua,

haec Veneris magnae volvitur ante pedes.

custodum grege seu circa se stipat euntem,

seu sequitur medias, maenas ut icta, vias,

seu timidam crebro dementia somnia terrent,

seu miseram in tabula picta puella movet,

his ego tormentis animi sum verus haruspex,

has didici certo saepe in amore notas.

non est certa fides, quam non in iurgia vertas :

hostibus eveniat lenta puella meis.

in morso aequales videant mea vulnera collo :

me doceat livor mecum habuisse meam.

aut in amore dolere volo aut audire dolentem,

sive meas lacrimas sive videre tuas,

tecta superciliis si quando verba remittis,

aut tua cum digitis scripta silenda notas.

odi ego quos numquam pungunt suspiria somnos :

semper in irata pallidus esse velim.

dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per arma

Tynaridi poterat gaudia ferre suae :

dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector,

ille Helenae in gremio maxima bella gerit.

aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma

semper erunt : in te pax mihi nulla placet.

gaude, quod nullast aeque formosa : doleres,

si qua foret : nunc sis iure superba licet.

OVIDE, Elegiae, III, VIII, 1-36

(1992)

BRUTUS REPROCHE A CICERON DE SE MONTRER TROP CONCILIANT ENVERS LE JEUNE OCTAVE

Extrait d’une lettre de Brutus à Cicéron (juillet 43 av. J.-C.)

Hic ipse puer quem Caesaris nomen incitare videtur in Caesaris interfectores, quanti aestimet, si sit commercio locus, posse nobis auctoribus tantum quantum profecto potent, quoniam vivere et pecunias habere et dici consulares volumus ! ceterum <ne> nequiquam perierit ille cuius interitu quid gavisi sumus, si mortuo nihilo minus servituri eramus, nulla cura adhibetur ?

Sed mihi prius omnia di deaeque eripuerint quam illud iudicium, quo non modo heredi eius quem occidi non concesserim quod in illo non tuli, sed ne patri quidem meo, si revivescat, ut patiente me plus legibus ac senatu possit. An hoc tibi persuasum est, fore ceteros ab eo liberos quo invito nobis in ista civitate locus non sit ? Qui porro id quod petis fleri potest ut impetres ? Rogas enim velit nos salvos esse. Videmur ergo tibi salutem accepturi cum vitam acceperimus ? Quam, nisi prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui possumus accipere ? An tu Romae habitare, id putas incolumem esse ? Res non locus oportet praestet istuc mihi. Neque incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus aliis. Nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, <si> ab eo qui tyranni nomen adscivit sibi, cum in Graecis civitatibus liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio adficiantur, petitur ut vindices atque oppressores dominationis salvi sint ? Hanc ego civitatem videre velim aut putem ullam, quae ne traditam quidem atque inculcatam libertatem recipere possit plusque timeat in puero nomen sublati regis quam confidat sibi, cum illum ipsum qui maximas opes habuerit paucorum virtute sublatum videat ?

Me vero posthac ne commendaveris Caesari tuo, ne te quidem ipsum, si me audies. Valde care aestimas tot annos quot ista aetas recipit, si propter eam causam puero isti supplicaturus es. deinde quod pulcherrime fecisti ac facis in Antonio vide ne convertatur a laude maximi animi ad opinionem formidinis. Nam si Octavius tibi placet, a quo de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse videberis.

CICERON, Epistulae ad Brutum, XVI, 5-7

(1991)

LE JEUNE SCIPION L’AFRICAIN RENCONTRE AUX ENFERS – LES OMBRES DE SON PERE ET DE SON ONCLE

Succedunt simulacra uirum concordia, patris

unanimique simul patrui. ruit ipse per umbram

oscula uana petens iuuenis fumoque uolucri

et nebulis similes animas adprendere certat.

‘Quis te, care pater, quo stabant Itala regna

exosus Latium deus abstulit ? hei mihi ! nam cur

ulla fuere adeo quibus a te saeuus abessem

momenta ? opposito mutassem pectore mortem.

quantos funeribus uestris gens Itala passim

dat gemitus ! tumulus uobis censente senatu

Mauortis geminus surgit per gramina campo.’

nec passi plura, in medio sermone loquentis

sic adeo incipiunt. prior haec genitoris imago :

‘Ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces ;

dulce tamen uenit ad manis, cum gratia uitae

durat apud superos nec edunt obliuia laudem.

uerum age, fare, decus nostrum, te quanta fatiget

militia. heu, quotiens intrat mea pectora terror,

cum repeto, quam saeuus eas, ubi magna pericla

contingunt tibi. per nostri, fortissime, leti

obtestor causas, Martis moderare furori. 670

sat tibi sint documenta domus. octaua terebat

arentem culmis messem crepitantibus aestas,

ex quo cuncta mihi calcata meoque subibat

germano deuicta iugum Tartessia tellus.

nos miserae muros et tecta renata Sagunto,

nos dedimus Baetem nullo potare sub hoste,

nobis indomitus conuertit terque quaterque

germanus terga Hannibalis. pro barbara numquam

impolluta fides ! peterem cum uictor adesum

cladibus Hasdrubalem, subito uenale, cohortes

Hispanae, uulgus, Libyci quas fecerat auri

Hasdrubal, abrupto liquerunt agmine signa.

tunc hostis socio desertos milite multum

ditior ipse uiris spisso circumdedit orbe.

non segnis nobis nec inultis, nate, peracta est

illa suprema dies, et laude inclusimus aeuum.’

SILIUS ITALICUS, Punica, XIII, 650-686

(1990)

Minucius Rufus, le maître de cavalerie du dictateur Q. Fabius (217 av. J.-C.), avait obtenu de lui, contrairement à la règle, de partager à égalité le commandement et les troupes. Un affrontement avec Hannibal tourne rapidement au désavantage de Minucius Rufus et de son armée.

Tum Fabius, primo clamore pauentium audito, dein conspecta procul turbata acie, “ita est” inquit ; “non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem et uirtute et fortuna superiorem uidet. Sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit : nunc signa extra uallum proferte ; uictoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris ciuibus”. Iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente uelut caelo demissa ad auxilium ostendit. Itaque priusquam ad coniectum teli ueniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit. Qui solutis ordinibus uage dissipati erant undique confugerunt ad integram aciem ; qui plures simul terga dederant conuersi in hostem uoluentesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. Ac iam prope una acies facta erat uicti atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio uictum.

Ita per uariam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius conuocatis militibus “saepe ego” inquit, “audiui, milites, eum primum esse uirum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat ; qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio iungamus. Ad praetorium eius signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellauero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est, uos, milites, eos quorum uos modo arma dexterae texerunt patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit.”

Signo dato conclamatur inde ut colligantur uasa. Profecti et agmine incedentes in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant conuerterunt. Ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, “parentibus” inquit, “meis, dictator, quibus te modo nomine quod fando possum aequaui, uitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebei scitum, quo oneratus [sum] magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque

TITE LIVE, Ab urbe condita, XXII, 29-30

(1989)

DE LA TRADUCTION

Sufficit mihi ipsa translatoris1 auctoritas qui ita in prologo earundem orationum locutus est : « putaui mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mibi quidem ipsi non necessarium. Conuerti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes, inter seque contrarias. Aeschini et Demosthenis nec conuerti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tam quam figuris, uerbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non pro uerbo uerbum necesse habui reddere, sed genus omnium uerborum uimque seruaui. Non enim me ea adnumerare lectori putaui oportere sed tamquam adpendere ». Rursumque in calce sermonis : « quorum ego », ait, « orationes si, ut spero, ita expressero uirtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, uerba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro, quae si e Graecis omnia conuersa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint elaborauimus ».

Sed et Horatius, uir acutus et doctus, hoc idem in Arte poetica erudito interpreti praecipit :

« nec uerbum uerbo curabis reddere fidus interpres »

Terentius Menandrum, Plautus et Caecilius ueteres comicos interpretati sunt : numquid haerent in uerbis, ac non decorem magis et elegantiam in translatione conseruant ? Quam uos ueritatem interpretationis, banc eruditi kakozhlian 2 nuncupant.

Vnde et ego doctus a talibus ante annos circiter uiginti, et simili tunc quoque errore3 deceptus, certe hoc mihi a uobis obiciendum nesciens, cum Eusebii xronikon in Latinum uerterem, tali inter cetera praefatione usus sum :

« difficile est alienas lineas insequentem non alicubi excidere, arduum ut, quae in alia lingua bene dicta sunt, eundem decorem in translatione conseruent. Significatum est aliquid unius uerbi proprietate : non habeo meum quod id efferam, et dum quaero inplere sententiam longe ambitu uix breuis uiae spatia consummo. Accedunt hyperbatorum anfractus, discimilitudines casuum, uarietates figurarum, ipsum postremo suum et ut ita dicam, uernaculum linguae genus : Si ad uerbum interpretor, absurde resonant : si ob necessitatem aliquid in ordine, in sermone mutauero, ab interpretis uidebor officio recessisse ». Et post multa quae nunc persequi otiosum est, etiam hoc addidi : « quodsi cui non uidetur linguae gratiam interpretatione mutari. Homerum ad uerbum exprimat in Latinum – plus aliquid dicam -, eundem sua in lingua prosae uerbis interpretetur, uidebit ordinem ridiculum, et poetam eloquentissimum uix loquentem ».

(1) il s’agit de Cicéron traducteur de Platon. Xénophon, Eschine et Démosthène

(2) kakozhlian = mauvais goût

(3) le mot est pris dans un sens ironique

SAINT JÉRÔME, Lettres, LVII, 5

(1988)

EVANDRE ET SA MERE, LA PROPHETESSE CARMENTIS, ARRIVENT SUR LE SITE DE ROME

Nec fera tempestas toto tamen horret in anno :

et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.’

Vocibus Euander firmata mente parentis

nave secat fluctus Hesperiamque tenet.

Iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem

egerat et Tuscis obvius ibat aquis :

Fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti1,

aspicit et sparsas per loca sola casas ;

utque erat, immissis puppem stetit ante capillis,

continuitque manum torva regentis iter,

et procul in dextram tendens sua bracchia ripam

pinea non sano ter pede texta ferit,

neve daret saltum properans insistere terrae

vix est Euandri vixque retenta manu ;

‘Di’ que ‘petitorum’ dixit ‘salvete locorum,

tuque, novos caelo terra datura deos,

fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,

et nemorum silvae Naiadumque chori,

Este bonis avibus visi natoque mihique,

ripaque felici tacta sit ista pede.

Fallor, an hi fient ingentia moenia colles,

iuraque ab hac terra cetera terra petet ?

Montibus his olim totus promittitur orbis.

quis tantum fati credat habere locum ?

Et iam Dardaniae tangent haec litora pinus :

hic quoque causa novi femina2 Martis erit.

Care nepos Palla, funesta quid induis arma ?

Indue : non humili vindice caesus eris.

Victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges :

obruit hostiles ista ruina domos.

Vrite victrices Neptunia Pergama flammae :

num minus hic toto est altior orbe cinis ?

Iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem

adferet : Iliacos accipe, Vesta, deos.

Tempus erit cum vos orbemque tuebitur idem,

et fient ipso sacra colente deo,

et penes Augustos patriae tutela manebit :

hanc fas imperii frena tenere domum.

(1) zone située à la pointe du Champ de Mars, sur les bords du Tibre.

(2) « femina » désigne Lavinia

OVIDE, Fastes, I, 495-532

(1987)

Un adepte de l’Académie réfute la thèse de son interlocuteur stoïcien, selon laquelle le don de la raison, fait aux seuls humains, prouve la sollicitude de la providence divine pour notre espèce.

Si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt ; est enim malitia versuta et fallax ratio nocendi ; idem etiam di fraudem dederunt, facinus ceteraque, quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest. Utinam igitur, ut illa anus optat, ‘ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes’, sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus obprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus, non ad bonitatem impertitum esse videatur.

Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam, non deorum. Ut si medicus gravitatem morbi, gubernator vim tempestatis accuset ; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi : ‘Quis enim te adhibuisset’, dixerit quispiam, ‘si ista non essent.’ Contra deum licet disputare liberius : ‘In hominum vitiis ais esse culpam : eam dedisses hominibus rationem, quae vitia culpamque excluderet.’ Ubi igitur locus fuit errori deorum ? Nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli ; deus falli qui potuit ? An ut Sol, in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus, cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset potestatem ? Poetarum ista sunt ; nos autem philosophi esse volumus, rerum auctores, non fabularum. Atque hi tamen ipsi di poetici, si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et si verum est, quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is, qui bene dicta male interpretarentur — posse enim asotus ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire — prorsus, si, qui audierunt, vitiosi essent discessuri, quod perverse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam is, qui se audissent, nocere. Sic, si homines rationem bono consilio a dis immortalibus datam in fraudem malitiamque convertunt, non dari illam quam dari humano generi melius fuit. Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia reprendenda, quae rationem dederit is, quos scierit ea perverse et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam nescisse. Utinam quidem ; sed non audebitis, non enim ignoro, quanti eius nomen putetis.

CICERON, De natura deorum, III, 75-78

(1986)

QUELLES SONT LES CONDITIONS FAVORABLES AU TRAVAIL DE COMPOSITION ET DE REDACTION

Liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit.

Non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Namque illa quae ipsa delectant necesse est avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocumque respexit desinit intueri quod propositum erat. Quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere. Demosthenes melius, qui se in locum ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes silentium noctis et clusum cubiculum et lumen unum velut +rectos+ maxime teneat. Sed cum in omni studiorum genere, tum in hoc praecipue bona valetudo quaeque eam maxime praestat frugalitas necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborem convertimus. cui tamen non plus inrogandum est quam quod somno supererit aut non deerit. Obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde si vacet lucis spatia sufficiunt : occupatos in noctem necessitas agit. Est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.

Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim si quid obstrepet abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incommodis repugnandum, et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio : quam si tota mente in opus ipsum derexeris, nihil eorum quae oculis vel auribus incursant ad animum perveniet. An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere deerremus : non consequemur idem si et voluerimus ? Non est indulgendum causis desidiae. Nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus. Quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum.

QUINTILIEN, Institution Oratoire, X, III, 27-30

(1985)

FIERE REPONSE D’HERMOLAUS A ALEXANDRE(1)

Stupentibus ceteris Hermolaus : “Nos vero”, inquit, “quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominaris.” Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit, et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem ultra negat audiendum. Rex, inhibito patre, dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus : “Vtor”, inquit, “beneficio tuo, et dico quae nostris malis didici. Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest ? quotus quidem non a vilissimo sanguine ? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie, te clipeis suis protegunt, et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt : quibus tu egregiam gratiam retulisti. Alius mensam tuam sanguine suo adspersit ; alius ne simplici quidem morte defunctus est ; duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis quos vicerant fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras : invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti, subito ab aliis iubes trucidari.

“Obstrepunt subinde cuncti Hermolao ; pater supremum strinxerat ferrum, percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege ; quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent. Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus : “Quam liberaliter”, inquit, “pueris rudibus ad dicendum agere permittis ! At Callisthenis vox carcere inclusa est, quia solus potest dicere. Cur enim non producitur, cum etiam confessi audiuntur ? nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis, ac ne vultum quidem pateris. Atqui nihil eum fecisse contendo. sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitaverunt : nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a iustissimo et patientissimo rege. Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine ! At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sunt. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos Barbaris dederes et novo more victores sub iugum mitteres. Persarum te vestis et disciplina delectat : patrios mores exosus es. Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus. Et te transfugam belli iure persequimur. Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere, venerarique te ut deum ; tu Philippum patrem aversaris ; et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem. Miraris, si liberi homines superbiam tuam ferre non possumus ?

(1) le roi réprime un complot de jeunes nobles macédoniens, inspirés peut-être par le philosophe Callisthène. Hermolaus, l’un des conjurés, parle en présence des officiers de la cours, de ses complices et de son propre père.

QUINTE CURCE, Histoires, VIII, 7

(1984)

ULYSSE DEMASQUE ACHILLE QUE THETIS A CACHE PARMI LES FILLES DU ROI DE SKYROS

Solvuntur laudata cohors1 repetuntque paterna

limina, ubi in mediae iamdudum sedibus aulae

munera virgineos visus tractura locarat

Tydides, signum hospitii pretiumque laboris,

hortaturque legant, nec rex placidissimus arcet.

heu simplex nimiumque rudis, qui callida dona

Graiorumque dolos variumque ignoret Vlixen !

hic aliae, quas sexus iners naturaque ducit,

aut teretes thyrsos aut respondentia temptant

tympana, gemmatis aut nectunt tempora limbis ;

arma vident magnoque putant donata parenti.

at ferus Aeacides, radiantem ut comminus orbem,

caelatum pugnas (saevis et forte rubebat

bellorum maculis) adclinem conspicit hastae,

infremuit torsitque genas, et fronte relicta

surrexere comae ; nusquam mandata parentis,

nusquam occultus amor, totoque in pectore Troiast.

ut leo, materno cum raptus ab ubere mores

accepit pectique iubas hominemque vereri

edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras,

si semel adverso radiavit lumine ferrum,

eiurata fides domitorque inimicus, in illum

prima fames, timidoque pudet servisse magistro.

ut vero accessit propius luxque aemula vultum

reddidit et simili talem se vidit in auro,

horruit erubuitque simul. tunc acer Vlixes

admotus lateri summissa voce : “quid haeres ?

scimus” ait : “tu semiferi Chironis alumnus,

tu caeli pelagique nepos, te Dorica classis,

te tua suspensis exspectat Graecia signis,

ipsaque iam dubiis nutant tibi Pergama muris.

heia, abrumpe moras ! Sine perfida palleat Ide,

et iuvet haec audire patrem, pudeatque dolosam

sic pro te timuisse Thetin.”

le mot désigne le choeur des jeunes filles qui viennent de danser en l’honneur des hôtes grecs du roi.

STACE, Achilleis, I, 841-873

(1983)

LA JUSTICE ET LA LOI

Iam uero illud stultissimum, existimare omnia iusta esse quae scita sint in populorum institutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyrannorum ? Si triginta illi Athenis leges inponere uoluissent, et si omnes Athenienses delectarentur tyrannicis legibus, num idcirco eae leges iustae haberentur ? Nihilo credo magis illa quam interrex noster tulit, ut dictator quem uellet ciuium aut indicta causa inpune posset occidere. Est enim unum ius quo deuincta est hominum societas et quod lex constituit una, quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. Quam qui ignorat, is est iniustus, siue est illa scripta uspiam siue nusquam. Quodsi iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque populorum, et si, ut eidem dicunt, utilitate omnia metienda sunt, negleget leges easque perrumpet, si poterit, is qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit ut nulla sit omnino iustitia, si neque natura est et ea quae propter utilitatem constituitur utilitate alia conuellitur. Atqui si natura confirmatura ius non erit, uirtutes omnes tollantur. Vbi enim liberalitas, ubi patriae caritas, ubi pietas, ubi aut bene merendi de altero aut referendae gratiae uoluntas poterit existere ? Nam haec nascuntur ex eo quod natura propensi sumus ad diligendos homines, quod fundamentum iuris est. Neque solum in homines obsequia, sed etiam in deos caerimoniae religionesque toll<e>ntur, quas non metu, sed ea coniunctione quae est homini cum deo conseruandas puto.

Quodsi populorum iussis, si principum decretis, si sententiis iudicum iura constituerentur, ius esset latrocinari, ius adulterare, ius testamenta falsa supponere, si haec suffragiis aut scitis multitudinis probarentur. Quodsi tanta potestas est stultorum sententiis atque iussis, ut eorum suffragiis rerum natura uertatur, cur non sanciunt ut quae mala perniciosaque sunt, habeantur pro bonis et salutaribus ? Aut cur cum ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem facere non possit ex malo ? Atqui nos legem bonam a mala nulla alia nisi naturae norma diuidere possumus. Nec solum ius et iniuria natura diiudicatur, sed omnino omnia honesta et turpia. Nam, et communis intellegentia nobis notas res efficit easque in animis nostris inchoauit, honesta in uirtute ponuntur, in uitiis turpia. Haec autem in opinione existimare, non in natura posita, dementis est. Nam nec arboris nec equi uirtus quae dicitur (in quo abutimur nomine) in opinione sita est, sed in natura. Quod si ita est, honesta quoque et turpia natura diiudicanda sunt.

Nam si opinione uniuersa uirtus, eadem eius etiam partes probarentur. Quis igitur prudentem et, ut ita dicam, catum non ex ipsius habitu sed ex aliqua re externa iudicet ? Est enim uirtus perfecta ratio, quod certe in natura est : igitur omnis honestas eodem modo.

CICERON, De legibus, I, 42-45

(1982)

IMPASSE POLITIQUE A ROME (372-367 av. J.-C.)

Occasio uidebatur rerum nouandarum propter ingentem uim aeris alieni, cuius leuamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret : accingendum ad eam cogitationem esse ; conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, peruenire ad summa et patribus aequari tam honore quam uirtute possent. in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi uiam ad ceteros honores aperirent ; creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgauere leges omnes aduersus opes patriciorum et pro commodis plebis : unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset id quod superesset triennio aequis portionibus persolueretur ; alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret ; tertiam, ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur ; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent. omnium igitur simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine proposito conterriti patres, cum trepidassent publicis priuatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem inuento collegas aduersus tribunicias rogationes comparauerunt. qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque uiderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt. iamque frustra saepe concilio aduocato, cum pro antiquatis rogationes essent, ‘bene habet’ inquit Sextius ; ‘quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem. agitedum comitia indicite, patres, tribunis militum creandis ; faxo ne iuuet uox ista ueto, qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.’ haud inritae cecidere minae : comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt ; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.

TITE LIVE, Ab urbe condita, VI, 35

(1981)

AUTRES TEMPS, AUTRES MŒURS

‘Viuite contenti casulis et collibus istis,

o pueri,’ Marsus dicebat et Hernicus olim

Vestinusque senex, ‘panem quaeramus aratro,

qui satis est mensis : laudant hoc numina ruris,

quorum ope et auxilio gratae post munus aristae

contingunt homini ueteris fastidia quercus.

nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto

per glaciem perone tegi, qui summouet euros

pellibus inuersis : peregrina ignotaque nobis

ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.’

haec illi ueteres praecepta minoribus ; at nunc

post finem autumni media de nocte supinum

clamosus iuuenem pater excitat : ‘accipe ceras,

scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras

maiorum leges ; aut uitem posce libello,

sed caput intactum buxo narisque pilosas

adnotet et grandes miretur Laelius1 alas ;

dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,

ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus

adferat ; aut, longos castrorum ferre labores

si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem

cum lituis audita, pares quod uendere possis

pluris dimidio, nec te fastidia mercis

ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,

neu credas ponendum aliquid discriminis inter

unguenta et corium : lucri bonus est odor ex re

qualibet. illa tuo sententia semper in ore

uersetur dis atque ipso Ioue digna poeta :

“unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.”

Laelius désigne le général en chef.

JUVENAL, Satires, XIV, 179-207

(1980)

QUINTILIEN A PERDU SUCCESSIVEMENT SA FEMME ET SES DEUX FILS

Ego vel hoc uno malo sic eram adflictus ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem. Nam cum, omni virtute quae in feminas cadit functa, insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis. Liberis tamen superstitibus et – quod nefas erat [sera] sed optabat ipsa – me salvo, maximos cruciatus praecipiti via effugit. Mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen. Non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi : sed dissimulare qui possum quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit : qualis amorem quicumque alienus infans mereretur. Illud vero insidiantis quo me validius cruciaret fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus qui sollicitare illas aetates solent anteferret. Quapropter illi dolori quem ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos ante menses ceperam gratulor. Minus enim est quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est. Vna post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes, non ingenii modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis pietatis humanitatis liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem, et esse nescio quam quae spes tantas decerpat invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.

QUINTILIEN, Institution Oratoire, VI, 5-10

(1979)

DIATRIBE CONTRE SYLLA

Cuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot excercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. Quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.

Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illum sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. At ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta aestumet. Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt ; hac tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra ? Quaeve humana superant aut divina impolluta sunt ? Populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem alimenta reliqua habet. Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum. Leges, iudicia, aerarium, provinciae, reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia. Simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili. Estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem ? Quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio exspectat.

SALLUSTE, Histoires, Discours de Lépide au peuple romain 5-15

(1978)

TIBERE ET LA LOI DE LESE-MAJESTE

Nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit ; neque in acta sua iurari quamquam censente senatu permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans. non tamen ideo faciebat fidem civilis animi ; nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset : facta arguebantur, dicta inpune erant. primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractavit, commotus Cassii Severi libidine, qua viros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamaverat ; mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse re spondit. hunc quoque asperavere carmina incertis auctoribus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.

Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, quanta Tiberii arte gravissimum exitium inrepserit, dein repressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, noscatur. Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habebantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adscivisset, quodque venditis hortis statuam Augusti simul mancipasset. Rubrio crimini dabatur violatum periurio numen Augusti. quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum patri suo caelum, ut in perniciem civium is honor verteretur. Cassium histrionem solitum inter alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in me moriam Augusti sacrasset ; nec contra religiones fieri quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hortorum et domuum accedant. ius iurandum perinde aestimandum quam si Iovem fefellisset : deorum iniurias dis curae.

TACITE, Annales, I, 72 (2) – 73

(1977)

APRES UN SEJOUR EN AFRIQUE MARIUS DECHAINE LES MASSACRES A ROME

Idem pelago delatus iniquo

hostilem in terram uacuisque mapalibus actus

nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae

et Poenos pressit cineres. Solatia fati

Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes

ignouere deis. Libycas ibi colligit iras :

ut primum fortuna redit, seruilia soluit

agmina ; conflato saeuas ergastula ferro

exeruere manus. Nulli gestanda dabantur

signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum

adtuleratque in castra nefas. Pro fata ! Quis ille,

quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor

corripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit !

Nobilitas cum plebe perit, lateque uagatus

ensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum.

Stat cruor in templis, multaque rubentia caede

lubrica saxa madent. Nulli sua profuit aetas :

non senis extremum piguit uergentibus annis

praecepisse diem, nec primo in limine uitae

infantis miseri nascentia rumpere fata.

Crimine quo parui caedem potuere mereri ?

Sed satis est iam posse mori. Trahit ipse furoris

impetus, et uisum lenti quaesisse nocentem.

In numerum pars magna perit, rapuitque cruentus

uictor ab ignota uoltus ceruice recisos,

dum uacua pudet ire manu. Spes una salutis

oscula pollutae fixisse trementia dextrae.

Mille licet gladii mortis nova signa sequantur,

degener o populus, uix saecula longa decorum

sic meruisse uiris, nedum breue dedecus aeui

et vitam, dum Sulla redit.

LUCAIN, Guerre civile, II, v. 88-118

(1976)

HANNIBAL TIENT ENCORE LE BRUTTIUM. PLUTOT QUE DE L’Y COMBATTRE, SCIPION DEMANDE AU SENAT L’AUTORISATION DE PORTER LA GUERRE EN AFRIQUE

Quid, ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, ueteribus externisque exemplis admonere opus est ? maius praesentiusue ullum exemplum esse quam Hannibal potest ? multum interest alienos populere fines an tuos uri exscindi uideas ; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti. ad hoc maior ignotarum rerum est terror : bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines adspicias. non sperauerat Hannibal fore ut tot in Italia populi ad se deficerent : defecerunt post Cannensem cladem : quanto minus quicquam in Africa Carthaginiensibus firmum aut stabile est infidis sociis, grauibus ac superbis dominis. ad hoc nos, etiam deserti ab sociis, uiribus nostris milite Romano stetimus : Carthaginiensi nihil ciuilis roboris est : mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, leuissima fidei mutandae ingenia. hic modo nihil morae sit, una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem et obsideri Carthaginem. laetiores et frequentiores ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis. has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste uiolati testes, Syphax et Masinissa reges quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim.

‘Multa quae nunc ex interuallo non apparent bellum aperiet : id est uiri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata casu flectere ad consilium. habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem ; sed illum ego potius traham quam ille me retineat. in sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium uictoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella.

TITE LIVE, Histoires, XXIII, 44, 1-9

 

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité
X