Polonia: hic loquimur latine !

L.V.P.A. e. V. – Latinitati Vivae Provehendae Associatio:

Ecce quam bonum! numerus Scholarum Latinitatis Vivae in Polonia continue crescit. Scholae Hiemali Wratislaviensi, quae sub auspiciis nostris mense Martio acta est, interfuere plus quam 80 participes! praeter illam scholam etiam aliae mox instituentur:
1. Quadriduum Latinum (4-7 m. Iunii), Catoviciis, hic plura invenietis: https://www.facebook.com/events/647277992073888/
2. Schola Aestiva Latinitatis Vivae Posnaniensis (duarum septimanarum) – mense Iulio aut Augusto (terminus nondum constitutus est).
3. Probabile mense Maio etiam Schola Cracoviensis – apud Iesuitas, in Collegio Ignatiano.

Futuro anno autem Schola Aestiva UNIUS MENSIS instituetur Wratislaviae. Inter hanc scholam etiam conventus didacticus habebitur.

Num repetere possimus id, quod proavi nostri dicere solebant? “Polonus sum, Latine loquor”?

A propos Elen Buzaré

Elen Buzaré est actuellement chargée de comptes entreprises dans un cabinet de courtage d'assurance à Lyon et spécialisée en responsabilité civile. Elle apprend le latin en autodidacte avec la méthode Lingua Latina per se Illustrata (LLPSI) de Hans Orberg et l'appui d' étudiants de l'ENS Lyon. Elle a créé un groupe de discussion Yahoo qui a pour objectif de mieux faire connaitre cette méthode: http://fr.groups.yahoo.com/neo/groups/methode-orberg/info

Laisser un commentaire

X