Lecture Cursive : Sylla et Pompée

SYLLA ET POMPEE

SYLLA

Guerre contre Mithridate

1. L. Cornelius Sulla, nobili genere natus, bello Jugurthino quaestor Marii fuit. 2. Antea se totum ludo et vino voluptati dederat. 3. At postquam in Africam venit, fortem et peritum belli ducem se ostendit. 4. Bello Cimbrico quoque, legatus consulis fuit et maxima virtute cum hostibus pugnavit. 5. Consul deinde factus, Mario in exsilium expulso, cum Mithridate bellum gessit. 6. Primum regis duces duobus proeliis superavit. 7. Deinde Asiam petiit Mithridatem fudit. 8. Eum tamen non oppressit ; maluit enim tunc pacem cum eo facere, quod celerrime Romam redire et Mario bellum inferre constituerat. 9. Mithridatem tamen a quibusdam provinciis, quas occupaverat, decedere coegit.

 

Les proscriptions

1. Tum Sulla cum exercitu suo Romam properavit, eosque qui Mario favebant omnes superavit. 2. Nihil ejus victoria fuit crudelius. 3. Sulla, dictator factus, tabulam proscriptionis proposuit, ubi scripta erant nomina eorum qui occidendi erant. 4. Quod omnes ejus saevitiam vehementissime vituperabant, postridie plura etiam nomina addidit. 5. Ingens fuit caesorum multitudo.

6. Avaritia etiam saevitiae causa fuit, multoque plures propter divitias quam propter victoris odium necati sunt. 7. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro albano erat, videns suum quoque nomen propositum : 8. « Vae, inquit, misero mihi ; fundus albanus mihi nocet. »

 

Abdication et mort de Sylla

1. Superatis et expulsis inimicorum partibus, Sulla « felicem » sese appelavit. 2. Geminis ex ejus uxore natis, voluit puerum « Faustum », puellam « Faustam » appellari. 3. Tum dictaturam repente deposuit, dimissisque lictoribus, diu in foro dolus ambulavit. 4. Mirabile erat populo eum privatum videre, cui maxima potestas fuerat, qui tot cives occiderat. 5. Unus tantum adulescens eum reprehendere non dubitavit, eique domum redeunti maledixit. 6. Cujus verba Sulla aequo animo tulit ; sed domum intrans dixit : 7. « Propter eum adulescentem, nemo postea tam magnum imperium deponet. » 8. Sulla deinde in Campaniae villa mansit, ubi procul a republica vitam egit. 9. In eadem villa, is vir ingentis animi, voluptatum cupidus, sed gloriae cupidior, interiit. 10. Ea, quae ante victoriam suam fecit, sunt quidem laudanda ; ea vero quae postea fecit, nunquam satis vituperari poterunt.

 

POMPEE

Pompée et Sylla

1. Cn. Pompeius in civili bello, quod inter Sullam et Marium fuit, socius Sullae fuit. 2. Annos tres et viginti natus, exercitum comparavit, quo Sullae auxilium attulit. 3. Brevi enim tempore tres hostium exercitus aut cecidit aut cum suis junxit. 4. Postea Pompeius in Siciliam iit, eamque a Carbone, Sullae inimico occupatam, recepit. 5. Deinde, exercitu in Africam trajecto, Hiarbae, Numidiae regi, bellum intulit. 6. Intra dies quadraginta hostem oppressit Africamque subegit adulescens ille quattuor et viginti annos natus. 7. Tum litteras accepit, quibus Sulla eum jubebat exercitum dimittere, et cum una tantum legione novum ducem exspectare. 8. Id aegre tulit Pompeius ; paruit tamen atque Romam rediit. 9. Redeunti Pompeio incredibilis multitudo occurrit. 10. Sulla quoque eum benigne accepit et « Magnum » appellavit. 11. Pompeio tamen triumphum petenti restitit. 12. Qui magna audacia dixit plures solem orientem coler quam occidentem. 13. Quibus verbis Pompeius significabat Sullae potestatem minorem jam esse, ipsius vero crescere. 14. Tum Sulla juvenis audaciam laudavit et dixit : « Triumphet, triumphet ! »

 

Pompée et les pirates

1. Quod in omnibus maribus multi piratae erant et quasdam etiam Italiae urbes diripuerant, Pompeius adversus eos missus est. 2. Nimiae viri potestati obsistebant quidam ex Optimatibus et in primis Q. Catulus. 3. Qui in contione dixerat esse quidem clarum virum Cn. Pompeium, sed non omnia esse uni tribuenda ; addiderat etiam : « Si casu ille perierit, quis ei succedet ? » 4. Tum clamavit tota contio : « Tu ipse, Q. Catule. » 5. Tam honorifico civium testimonio victus, Catulus e contione exiit. 6. Pompeius, navibus per omnes maris recessus positis, brevi tempore orbem terrarum ista peste liberavit. 7. Piratas captos in urbibus agrisque procul a mari collocavit. 8. Nihil celerius fuit hac victoria : nam ante quadragesimum diem piratae e toto mari pulsi sunt.

 

Guerre contre Mithridate

1. Eo confecto bello, Cn. Pompeius Mithridati bellum intulit atque Asiam celeriter petiit. 2. Proelium statim cum rege committere cupiebat. 3. Mithridates autem diu nullam pugnandi facultatem dedit, nam in castris semper se continebat. 4. Quadam tamen nocte Pompeius pugnam commisit. 5. Luna Romanis utilis fuit : nam eam Romani a tergo habebant ; itaque umbrae corporum, longe patentes, usque ad primos hostium ordines pertinebant. 6. Quae res milites regis fefellit : in umbras, non in Romanos tela conjiciebant. 7. Victus Mithridates in Pontum fugit. 8. Illic ipse Mithridatis filius, Pharnaces, adversus patrem bellum gessit, quod, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. 9. Tum Mithridates, de rebus suis desperans, venenum sumpsit. 10. Id autem vitam non abstulit, quia rex adversus venena multis medicaminibus corpus antea confirmaverat. 11. Tandem a milite Gallo suo jussu interfectus est.

 

Victoire sur Tigrane – Guerre civile entre Pompée et César

1. Pompeius deinde Tigranem, Armeniae regem Mithridatisque socium, superavit. 2. Quem tamen benignis verbis excepit atque in regnum restituit, tam pulchrum esse existimans facere reges quam vincere. 3. Quibus rebus factis, in Italiam tandem rediit. 4. Ad Urbem venit et, dimisso exercitu, tertium triumphum egit.

5. Tam clarus imperator vitam miserrime amisit. 6. Postea enim bellum civile coepit inter Pompeium et Caesarem. 7. Pompeius, relicta Urbe atque Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis. 8. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Alexandriae regem, fugere voluit ; sed ille Pompeium interfici jussit.

 

Textes abrégés et simplifiés inspirés du De viris illustribus urbis Romae de Lhomond et tirés des manuels “Invitation aux lettres latines” de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X