Lecture cursive : La Royauté romaine

ORIGINES LÉGENDAIRES DE ROME

   1. L’enfance de Romulus et Remus

1. Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium, habebat. 2. Post regis mortem, Numitori regnum relictum est. 3. Amulius vero ipse regnare cupiebat : fratrem igitur e regno pulsat ac pro Numitore regnat. 4. Numitoris filiam, Rheam Silviam, Vestae sacerdotem fecit. 5. Tamen ex illa duo filii, Romulus et Remus, nati sunt. 6. Amulius iratus ipsam Rheam Silviam in vincula conjicit ; miseros infantes, in alveo positos, in Tiberim super ripas effusum jaci jussit. 7. Paulo post, fluminis aqua, minus alta, in ripa infantes reliquit.

8. Tum lupa qui hic habitabat alveum adit et ubera infantibus praebet. 9. Sic Romulus et Remus salvi sunt, quod lupa quotidie ad eos veniebat. 10. Paulo post, Faustulus, regis pastor, rem animadvertit et infantes quos prope flumen invenit domum portat et uxori dat. 11. Romulus et Remus inter pastores vitam agebant et crescebant cum Faustulus, fratribus jam adulescentibus, Amulii scelus aperit.

12. Tum Faustulus Romulo et Remo, jam adulescentibus, Amuli scelus aperuit. 13. Romulus ira commotus Amulium regem inerficit regnumque Numitori reddidit.

 

   2.a. La fondation de Rome (753 av. J.-C.)

1. Deinde Romulus et Remus in eis locis ubi antea inter pastores vixerant urbem condere constituerunt. 2. Sed uterque novae urbi nomen dare eamque regere cupiebat. 3. Adhibuerunt auspicia : Remus sex vultures, Romulus autem duodecim vidit. 4. Ita Romulus, augurio victor, novam urbem vocavit Romam. 5. Circum urbem vallum factum est, Romulusque jussit neminem id transire. 6. Remus quidem fratris verba audverat ; tamen vallum ridens transiluit. 7. Romulus iratus eum statim interfecit. 8. « Sic, inquit, interficietur quicumque urbis meae moenia transiliet. » 9. Ita imperium Romulo soli fuit.

   2.b. La fondation de Rome (753 av. J.-C.)

Dans l’Antiquité la fondation d’une ville est une cérémonie religieuse. Chaque acte rituel a une valeur symbolique qu’il vous sera facile de préciser d’après le texte suivant.

1. Si Plutarcho, haud obscuro scriptori graeco, credimus, urbs Roma eo modo condita est. 2. Romulus, postquam novam urbem condere decrevit, ad montem Palatinum pervenit ibique constitit. 3. Quo loco occupato, Romulus, vir summa religione, immortales deos oravit ac victimas deorum sacras immolavit. 4. Amicitia cum deis sic facta, existimavit perpetuum immortalium auxilium et praesidium novae urbi afferri. 5. Quibus rebus confectis, fossam in colle fecit. 6. Tum universi ejus comites concurrerunt : in eam fossam fructus Albae collectos jecerunt et humum, quam ex ea urbe secum portaverant. 7. Ut primum fossa plena fuit, Romulus, igne facto, ibi aram collocavit. 8. Deinde aratro sacrum sulcum duxit, in quo urbis moenia postea aedificata sunt. 9. Aratro tamen aliquando sublato, supererant certa spatia, ubi portae urbis fuerunt. 10. Urbe condita, Romulus intra moenia domos aedificari jussit ac multa opera Romanis utilia perficere coepit.

 

LE RÈGNE DE ROMULUS

   3. L’enlèvement des Sabines

1. Romulus urbem quidem condiderat, sed deerant incolae. 2. Erat autem in Capitolio locus quem Romulus asylum fecit. 3. Eo statim latronum pastorumque multitudo convenit. 4. Tamen neque ipsi Romulo neque populo erant uxores. 5. Itaque ad propinquas gentes legatos misit qui ab eis mulieres petiverunt. 6. Legati vero non benigne accepti sunt : omnes finitimi ridentes responderunt : 7. « Cur non mulieribus quoque asylum aperuistis ? » 8. Quibus verbis iratus, Romulus hanc fraudem invenit : ludos Romae parat, finitimosque ad eos vocat. 9. Sabini, novam urbem videre cupientes, cim liberis et uxoribus suis Romam convenerunt. 10. Ubi ludorum tempus venit omniumque oculi ad eos versi sunt, Sabinorum virgines a juvenibus Romanis repente raptae sunt.

 

   4. La trahison de Tarpéia

1. Sabini, propter virgines raptas irati, cum romanis proelium committere constituerunt. 2. Ad Urbem procedebant cum Tarpeiam virginem invenerunt, cujus pater arci Romanae praeerat. 3. Titus Tatius, Sabinorum dux, virgini haec dixit : 4. « Nonne exercitum meum in Capitolium ducere potes ? 5. Tum id donum tibi dabo quod cupis. » 6. Quae id petiit « quod Sabini in sinistris manibus habebant » : militum anulos et armillas ex auro sperabat. 7. Tarpeia hostes in arcem duxit et praemium suum a Tatio petiit. 8. Sed repente Tatius eam scutis opprimi jussit : nam Sabini scuta quoque in sinistris manibus habebant. 9. Sic puella impiae proditionis poenas statim dedit et misere periit.

 

   5. Romulus vainqueur des Sabins

1. Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco, ubi nunc est forum Romanum, pugnam commisit. 2. Primo impetu, vir inter Romanos insignis, Hostilius nomine, cecidit. 3. Cujus morte territi Romani jam fugiebant. 4. Sabini autem clamabant : « Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. 5. Nunc sciunt non idem esse virgines rapere atque cum viris pugnare. » 6. Tunc Romulus arma ad caelum sustulit Jovique templum vovit ; exercitus, aut forte, aut Jovis auxilio, restitit. 7. Repente raptae mulieres inter tela volantia ad patrum et virorum pedes se jecerunt. 8. Quarum precibus pax inter Romanos et Sabinos facta est.

 

   6. Disparition mystérieuse et apothéose de Romulus

1. Tum Romulus Sabinos in urbem accepit. 3. Centum viros delegit quorum consilia in omnibus rebus audire voluit. 3. Illi viri senatores vocati sunt, quod plerique senes erant. 4. Deinde tres equitum centurias instituit. 5. Quibus rebus factis, Romulus excercitum lustrabat cum repente facta est tempestas cum magno fragore et fulguribus, statimque Romulus ab oculis sublatus est. 6. Eum ad deos abiisse populus credidit ; cui rei fidem fecit Proculus, vir nobilis. 7. Seditione enim inter senatores et plebem facta, in contionem processit. 8. « Ego, inquit, Romulum deo similem in caelo vidi. 9. Jussit nos in pace vivere et fortes esse. » 10. Ita Romulus pro deo cultus est et Quirinus est appellatus.

 

NUMA POMPILIUS
   7. Un roi pacifique

1. Post mortem Romuli, Numa Pompilius, vir justissimus, Romanos rexit. 2. Perpetuam pacem quam acerba bella maluit. 3. Nolebat cum finitimis populis proelia committere. 4. Omnes vero aequales religione superabat ; sacra plurima instituit, quae sacerdotibus commisit. 5. Aedem Vestae haud procul a templo Jani sacro aedificavit. 6. Qua re facta, virgines Vestales jussit ignem perpetuum in Vestae ara alere. 7. Auctoritate sua omnibus civibus, et divitibus et pauperibus, facile praefuit. 8. Nullo bello gesto, tamen civitati non minus profuit quam Romulus : hic bello, ille pace Romam auxit.

 

   8. Numa et la nymphe Egérie

1. Sacris institutis, Numa leges quoque plurimas Romanis dedit. 2. Quae non universis placuerunt, quod propter eas et plebs et nobiles gravi disciplina regebantur. 3. Itaque Numa civibus dicebat se omnia, dea Egeria suadente, facere. 4. Haud procul ab Urbe erat lucus, ubi fons aquam semper puram et frigidam praebebat. 5. Comitibus relictis, Numa solus nocte in eum lucum intrabat. 6. Cum autem inde redibat, dicebat se deam Egeriam adiisse ejusque consilia audivisse. 7. Qua fraude, ejus auctoritas apud Romanos crevit.

 

LE REGNE DE TULLUS HOSTILIUS : LES HORACES ET LES CURIACES

   9. La guerre entre Albe et Rome : le choix des champions

1. Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex fuit. 2. Quo regnante, Romani cum Albanis bellum gesserunt. 3. Duces paucorum manibus Albanorum et Romanorum fata committere constituerunt. 4. Erant apud Romanos trigemini Horatii, trigemini quoque Curiatii apud Albanos : hi pro Alba, illi pro Roma pugnare debebant. 5. Itaque trigemini arma ceperunt et inter duas acies processerunt.

 

   10. Les péripéties du combat

1. Primo concursuduo Romani ceciderunt, tres Albani vulnerati sunt. 2. Jam exercitus albanus gaudio clamabat, Romanis vero spes tota erepta erat. 3. Tunc unus Romanus, qui integer erat, fugam simulavit, quod cum hostibus separatim pugnare volebat. 4. Jam longe ab eo loco, ubi pugnatum erat, aberat, cum respiciens videt unum e Curiatiis haud procul a se abesse. 5. Magno impetu adversus eum redit statimque eum interficit. 6. Quo interfecto, ad secundum se vertit acrique certamine eum quoque occidit. 7. Tunc tertius, qui supererat, longo cursu vulneribusque oppressus, facile ab Horatio integro victus est.

 

   11. Le meurtre de Camille et le jugement d’Horace

1. Romani laetissimi Horatium victorem accipiunt et domum deducunt. 2. Princeps ibat Horatius, trium Curiatiorium spolia tenens. 3. Cui occurit soror, quae uni e Curiatiis desponsa erat. 4. Quae ubi primum Horatium vidit, claram victoriam non laudavit, sed vehementissime fratrem vituperavit. 5. Ingrata sororis verba juvenis iram movent ; virginem gladio transfigit simulque magna voce clamat : 6. « Abi hinc ad carum Curiatium tuum ! Sic interibit quaecumque Romana lugebit hostem ! » 7. Propter hoc immane facinus Horatius in judicium vocatus et damnatus est. 8. Tum Horatii pater senex clamavit filiam jure occisam esse. 9. « Tam clarum victorem, inquit, Urbi servate. Nolite solum filium qui superest mihi eripere ! » 10. Populus, patris lacrimis motus, juvenem liberavit.

 

LES ROI ETRUSQUES

   Ancus Martius, qui succéda à Tullius Hostilius, fut un roi pacifique, comme son aïeul Numa Pompilius. Mais un ambitieux d’origine étrusque, Tarquin, gagna la confiance du roi et réussit à évincer du trône les enfants d’Ancus.

   12. L’avènement de Tarquin l’Ancien prédit par sa femme Tanaquil

1. Anco regnante, Lucius Tarquinius ex Etruria cum uxore et omnibus divitiis suis Romam venit. 2. De quo haec fabula traditur. 3. Ei Romam iter facienti aquila pileum sustulit, rursusque in ejus capite posuit. 4. Tanaquil uxor, auguriorum perita, ei regnum illo omine nuntiari intellexit. 5. Has spes secum portantes in urbem intraverunt. 6. Ibi Tarquinius brevi tempore Anci regis familiaris fuit. 7. A quo Tarquinius relictus est tutor liberis : tunc regnum sibi ipse cepit.

 

   13. L’assassinat de Tarquin l’Ancien

1. Anci autem filii Tarquinio insidias paraverunt. 2. Duos pastores, pessimos viros delegerunt jusseruntque eos regem occidere. 3. Qui hanc fraudem invenerunt. 4. Simulata rixa ante regis aedes, ad regem ipsum vocati sunt. 5. Unus e pastoribus causam dicere coepit. 6. Dum rex illius verbis aures praebet, comes regis caput securi repente ferit. 7. Ita Tarquinius id regnum, quod injuria acceperat, mala fraude amisit.

 

   14. Une royauté usurpée : Servius Tullius

1. Puer quidam, Servius Tullius nomine, matre nobili sed captiva natus erat. 2. Infans a matre sua in Tarquinii aedibus educatus est. 3. Ferunt Tanaquilem, regis uxorem, aliquando circum pueri caput flammas vidisse. 4. Qua re animadversa, Tanaquil intellexit summam dignitatem puero portendi. 5. Itaque eum eodem modo ac liberos suos educavit. 6. Postea Servius ipsam regis filiam uxorem duxit. 7. Tarquinio rege occiso, Tanaquil vulgo nuntiavit regem aegrum esse et jubere Romanos ad tempus Servio parere. 8. Post paucos dies, Servius Tullius regnum sibi ipsi sumere potuit. 9. Ex eo tempore, omnes eum habuerunt verum regem.

 

   A Servius Tullius, qui entoura Rome d’une puissante enceinte et réorganisa l’armée et la vie politique, succéda Tarquin le Superbe. Celui-ci tenta, mais en vain, de briser la puissance des patriciens : il fut obligé de s’exiler (509 av. J.-C.). Ainsi prenaient fin la suzeraineté étrusque et la royauté.

 

Textes abrégés et simplifiés inspirés du De viris illustribus urbis Romae de Lhomond et tirés des manuels “Invitation aux lettres latines” de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X