Lecture cursive : La conjuration de Catilina

Cicéron VS Catilina

1. Cum Romam rediisset, Cicero fuit questor tam gratus quam clarus in Sicilia. 2. Deinde consul factus, Catilinae conjurationem maxima virtute fregit. 3. Catilina enim, furore motus, quod consulatum frustra petierat, nefaria consilia capere non dubitaverat. 4. Cum nonnullis viris nobilibus Ciceronem interficere, senatores necare, urbem igne delere, publicam pecuniam diripere constituerat. 5. Quae conjuratio a Cicerone aperta est. 6. Tunc Catilina, metu consulis, Roma ad exercitum, quem comparaverat, fugit. 7. Ejus socii, capti ac vincula conjecti, sine mora necati sunt. 8. Senator quidam illum suum , qui Catilinae socius fuerat, ipse morte affecit. 9. Catilinae autem copiae apud Pistoriam caesae sunt. 10. Acriter pugnatum est : nullus hostium proelio superfuit ; ipse Catilina longe a suis, inter corpora eorum quos occiderat, cecidit. 11. Senatus populusque Romanus Ciceronem « patrem patriae » appellavit.

 

Echec d’un complot contre la République

1. Romae, timor Optimates et vulgus invaserat, nam propter Catilinae conjurationem suae quisque fortunae metuebat. 2. Alii alios in via interrogabant, conjurationis exitum exspectantes ; multi senatus auctoritati parum credebant. 3. Quidam, ante curiam stantes, incerta diviso et tristi animo fingebant. 4. Si quis e curia exibat, obviam ei statim concurrebant, aliquid certi sperantes.

5. Ecce Sexti pater, e curia excedens, domum celerrime petit. 6. A conjuge atque liberis exceptus, illis de Catilina interrogantibus respondit : 7. “L. Catilina, nobili loco natus, sed natura malus, caedibus aliisque facinoribus juventutem exercuit. 8. Qui cum consulatum frustra petiisset, armis extra Urbem collatis, cum clientibus et nefariis sociis ruinam reipublicae parabat. 9. Cicero consul, ubi intellexit istius consilia nulla lege contineri posse, a senatu summum imperium petiit. 10. Tum in ipsa curia Catilina cum Cicerone certavit. 11. Alter consulem civem “inquilinum” et hostem, alter Catilinam “parricidam” nominavit. 12. Uterque vehementer dixit, neque inimico pepercit. 13. Hodie tandem Cicero in curia scelus a Catilina contra patriam susceptum verissimo testimonio ostendit. 14. Itaque a senatu decretum est supplicium de Catilina ejusque sociis esse sumendum. 15. Gratiam habeamus Ciceroni qui de republica bene meruit.”

 

Exécution des complices de Catilina

1. Cum Catilina propter senatus sententiam Urbem clam deseruisset, Lentulus quidam atque alii principes conjurationis, qui Romae manserant, in vincula conjecti sunt. 2. Cicero autem censuit istam conjurationem in Urbe ante noctem omnino premendam patriamque adversus alia sociorum facinora defendendam esse. 3. Itaque consul ipse cum quibusdam senatoribus atque militari praesidio Lentulum in carcerem, in monte Capitolino collocatum, deduxit. 4. Alii magistratus, ut eis imperatum erat, ceteros conjurationis principes in eumdem carcerem induxerunt. 5. Ibi est locus quidam, quem Romani appellant Tullianum, in sinistra carceris parte lapidibus quadratis aedificatum. 6. Lentulus, postquam in eum sordidum locum jactus est, non ferro, sed laqueo, nullis testibus, turpiter necatus est. 7. Quae severitas ab aliis probata, ab aliis vituperata est. 8. Ita periit Lentulus, vir nobilissimo genere natus. 9. De ceteris Catilinae sociis, qui in simili culpa erant, eodem modo supplicium est sumptum.

 

Textes abrégés et simplifiés inspirés du De viris illustribus urbis Romae de Lhomond et tirés des manuels “Invitation aux lettres latines” de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X