Texte créé appareillé avec un questionnaire de compréhension globale : César, de la guerre civile à la dictature
1. Caesar qui in Gallia bellum conficiebat, constituit alterum consulatum petere, quamquam Roma aberat. 2. Quod ei a senatu, Pompeio auctore, negatum est. 3. Ea re commotus, in Italiam cum exercitu rediit, Romaque occupata, Brundisium contendit, quo Pompeius consulesque fugerant. 4. Deinde, Caesar Thessaliam petiit, ubi Pompeianos apud Pharsalum vicit. 5. Pompeium ipsum, in Aegyptum fugientem, rex Ptolemaeus occidi jussit.
6. Deinde, Caesar in Pontum transiit, Pharnacemque, Mithridatis filium,
quattuor horis uno proelio superauit. 7. Quam victoriam celerrimam tribus
verbis memoravit : « Veni, vidi, vici. » 8. Denique in Africa Scipionem et Jubam, in Hispania Pompeii ipsos liberos superavit. 9. Humana tamen fuit ejus victoria, nam omnibus Pompeianis pepercit. 10. Cum in Urbem rediit, quinque triumphos egit.
11. Bellis civilibus confectis, Caesar dictator in perpetuum factus, superbe agere, coepit. 12. Senatum ad se venientem sedens excepit ; cum M. Antonius, Caesaris in omnibus bellis comes, et tunc in consulatu collega, corona, insigne regum, in ejus capite imponeret, non recusavit. 13. Itaque conjuratio a sexaginta viris, Cassio et Bruto ducibus, contra eum facta est.
TEXTE APPAREILLE + QUEST – César – de la guerre civile à la dictature