HOLMESIACA : Un peu de Sherlock Holmes en latin ?

Teneo hic chartulas nonnullas – dixit amicus meus Sherlock Holmes vesperi hiemali, cum assedebamus alter a laeva, alterque a dextra latere fornacis – quae, puto, etiam tua intersint, mi Watson. Haec sunt documenta illius insoliti casus navis “Gloria Scott”, dum hic habes nuntium, qui iudicem pacis nomine Trevor ita perterruit, ut mortuus sit eo modo perlecto.

E forulo ductili mensae produxit parvum cylindratum involucrum, dissolvit taeniolam et porrexit mihi parvam chartulam, cui aliquis parum clare inscripserat sententias nonnullas:

Ludus harpasti male progressus est. Adsit nostris voluntas, finitus tamen robur pristinus. Hudson valet. Altilium curator dixit bene se habitura omnia ad phasanos pertinentia. Serva effugit, sed capta, vitam ut servet obsecrat. Tuam pituitam bene medearis!

Quas miras sententiolas legere atque intellegere cum conab…

Lire “Gloria Scott” sur http://www.alcuinus.net/ephemeris/holmesiaca.php

A propos Arrête Ton Char !

Propositions du collectif : https://www.arretetonchar.fr/manifeste-arrête-ton-char-les-lca-aujourdhui/

Laisser un commentaire

X