Lecture cursive : Cicéron
Un génie précoce
1. M. Tullius Cicero Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. 2. Uni ex ejus majoribus verruca in naso fuit, ciceri similis : inde cognomen Ciceronis genti datum est. 3. Cum multi de ea re riderent, Cicero : « Utinam istud cognomen, inquit, nobilissimorum nominum famam, mea opera, vincat. » 4. Egregio fuit ingenio : cum in schola litteris studeret, aequales eum, sicut regem, magnis honoribus quotidie deducebant domum. 5. Eorum etiam parentes, pueri fama commoti, in scholam veniebant eum visum et auditum. 6. Ut adulescens fuit, Cicero Athenas adiit, ubi philosophum Antiochum diligenter audivit. 7. Inde Rhodum se contulit, ubi Molo, orator doctissimus ejus magister fuit. 8. Dicunt illum, cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse. 9. Existimabat enim Ciceronem, virum Romanum, Graecos ingenio et arte dicendi superare.
Une leçon de modestie pour Cicéron, au retour de sa questure en Sicile
1. Existimabam homines nihil aliud Romae loqui nisi de quaestura mea. 2. Excogitati erant mihi a Siculis honores incredibiles. 3. Ego autem, decedens e provincia Sicilia, Puteolos forte veni, cum plurimi in iis locis versantur. 4. Concidi paene, cum ex quidam quaesivisset quo die Roma exiissem, et num quid novi esset in Urbe. 5. Cui cum respondissem me e provincia mea decedere : “Mehercule, inquit, ut opinor, ex Africa.” 6. Huic ego jam iratus : “Immo ex Sicilia “, inquam. 7. Tum quidam : “Quid ? Tu nescis hunc Syracusis quaestorem fuisse ?”
d’après Cicéron
La conjuration de Catilina (63 av. J.-C.)
1. Cum Romam rediisset, Cicero fuit questor tam gratus quam clarus in Sicilia. 2. Deinde consul factus, Catilinae conjurationem maxima virtute fregit. 3. Catilina enim, furore motus, quod consulatum frustra petierat, nefaria consilia capere non dubitaverat. 4. Cum nonnullis viris nobilibus Ciceronem interficere, senatores necare, urbem igne delere, publicam pecuniam diripere constituerat. 5. Quae conjuratio a Cicerone aperta est. 6. Tunc Catilina, metu consulis, Roma ad exercitum, quem comparaverat, fugit. 7. Ejus socii, capti ac vincula conjecti, sine mora necati sunt. 8. Senator quidam illum suum , qui Catilinae socius fuerat, ipse morte affecit. 9. Catilinae autem copiae apud Pistoriam caesae sunt. 10. Acriter pugnatum est : nullus hostium proelio superfuit ; ipse Catilina longe a suis, inter corpora eorum quos occiderat, cecidit. 11. Senatus populusque Romanus Ciceronem « patrem patriae » appellavit.
L’exil (58 av. J.-C.) et la réhabilitation de Cicéron
1. Paucis post annis Clodius, tribunus plebis, Ciceronem accusavit. 2. « Cicero consul, inquit, cives Romanos indicta causa nefarie necavit. » 3. Tunc senatus, sicut in publico luctu, vestem mutavit. 4. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit Urbem relinquere quam civile bellum movere. 5. Tunc Clodius illius domum et villas diripuit et delevit. 6. Sed mox maximo omnium civium studio Cicero in patriam revocatus est. 7. Illi redeunti ingens multitudo occurrit, domus ejus publice restituta est. 8. Postea Cicero, quanquam cum Pompeio Romam reliquerat, a Caesare victore veniam accepit. 9. Quo interfecto, Octavium, heredem Caesaris, fovit atque Antonio rempublicam vexanti opposuit ; sed ab illo deinde desertus est et proditus.
Cicéron exilé à Térentia, sa femme
Tullius Terentiae suae s. d. (salutem dat)
1. Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem esse. 2. Me miserum ! In quantas aerumnas propter me cecidisti ! 3. Quae si, ut tu scribis, fato facta esse putarem, ferrem paulo facilius ; sed omnia sunt mea culpa facta ; ab iis me amari putabam qui mihi invidebant, eos non sequebar qui petebant. 4. Nisi apud me tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus. 5. Nunc intellego multo facilius esse manere domi quam redire. 6. Sed tamen, si omnes tribunos plebis habemus, si Lentulum tem studiosum quam videtur, si vero Pompeium et Caesarem, non est desperandum.
d’après Cicéron
Retour d’exil
1. Quid dulcius hominibus datum est quam liberi ? 2. Mihi quidem, et propter indulgentiam meam, et propter praestans eorum ingenium, liberi sunt mea vita cariores. 3. Tamen non tanta voluptate erant suscepti, quanta nunc mihi sunt restituti. 4. Nihil mihi fuit unquam jucundius quam frater meus. 5. Id autem non sentiebam tantum, cum fruebar illo, quantum tunc, cum carebam illo, et postquam vos me fratri et illum mihi reddidistis. 6. Reliquae meae fortunae recuperatae mihi nunc voluptatem afferunt quam tum, cum incolumes erant, non afferebant. 7. Magis intellexi carendo quam fruendo quid voluptatis haberent amici, clientes, ludi denique et dies festi.
d’après Cicéron
Plaisanteries de Cicéron
Cicero ab inimicis scurra consularis appellabatur.
Cum ad convivium vocatus esset et hospes, vino mediocri posito diceret : « Bibite Falernum hoc : annorum quadraginta est », « Bene, inquit, aetatem fert ».
Idem cum Lentulum, generum suum, minimae staturae hominem, longo gladio accinctum vidisset : « Quis, inquit, generum meum ad gladium alligavit ? »
Nec Q. Ciceroni fratri pepercit ; nam cum in ea provincia, quam ille rexerat, vidisset imaginem ejus usque ad pectus pictam (erat autem Quintus ipse staturae parvae), ait : « Frater meus dimidius major est quam totus. »
Adulescens quidam, qui patri venenum in placenta dedisse accusabatur, in Ciceronem maledicta conjiciebat ; tum Cicero : « A te, inquit, maledicta malo quam placentam. »
Caninius, altero consule mortuo, consul extemo anni die, hora septima, in reliquam diei partem factus erat. Quem cum plerique salutatum concurrerent, Cicero : « Properemus, inquit, priusquam abeat e magistratu. » De eodem Caninio scripsit Cicero : « Fuit praestanti vigilantia Caninius : toto suo consulatu nunquam dormivit ! »
Macrobe
Mort de Cicéron (43 avt. J.-C.)
1. Antonius, facta cum Octavio societate, Ciceronem jamdiu sibi inimicum proscripsit. 2. Qua re audita, Cicero fugit in vilam quae non longe a mari aberat, et inde in navem conscendit, in Macedoniam transiturus. 3. Cum vero eum venti adversi ad litus retulissent et ipse jactationem navis ferre non posset, rediit ad villam : « Mortem accipiam, inquit, in patria saepe servata. » 4. Mox adfuerunt Antonii milites ; cum Ciceronis servi parati essent ad pugnandum fortiter, ipse lecticam qua vehebatur, deponi jussit noluitque eos arma capere. 5. Ita Ciceroni prominenti ex lectica caput sectum est ; quod relatum est ad Antonium, ejusque jussu inter duas manus in rostris est positum.
—–
Textes abrégés et simplifiés tirés des manuels « Invitation aux lettres latines » de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)